ÍV
editos (ut Mur ato rius, Martenek..)> praeclaro quidem et pretioso munere,parum tamen ad explendam et absolvendam rerum gestarum notitiam suffi-ciente. Ut nulla jam de Lunigio mentio liat, qui quasvis ex quibusvis librisarreptas literas et chartas ordine minus commodo et difficultatis pleno con-seruit, festinanter, mendosissime, antiqua novis, vera contexens falsis.
Majorem utique laudem meruit celeberrimus Ge or gisch opere suo Re-gestorum, etiamsi, quae magna et digna est molitus, minus juste et perfecteab eo sint absoluta. Nam Germanicarum gentium et Imperatorum chartisexternas quasvis Gallicas, Britannicas, Italicas adstruens, debitam propositiformam excessit, parcus adeo in afferendis ipsis rebus Germaniae domesticis,quarum multos fontes, ipsius tempore jam scaturientes, reliquit intactos, utnihil de illis dicamus, qui hodie undique affluentes, denuo sunt hauriendi,et majori, quam ipse usus est, sollertia perquirendi, explorando scilicet, utrumliterae chartaeve, quarum summas ultra quam intelligi possint, circumcisas no-limus, ex archetypis exemplis, an apographis tantum sint prolatae, vel inter-polatae forsitan, corruptae et ex eo dubiae, quod tam in rebus discrepent ethominibus, quam in temporum ratione et usitato caeterum more.
Operis autem a nobis suscepti differentia et ratio in eo potissimum ver-satur, ut abstinentes ob omni literarum vel chartarum externa copíanos nul-las admiserimus, nisi quae recte ad Bavarici Regni ortum referantur et hodi-ernas fines, nullas praeterea, nisi quas arehetypas et genuinas ex ipso Mona-censi summo Archivo manibus nostris tractatas habuimus, vel ex provinciali-bus Archivis per conservatores fideliter nobis suppeditatas, nullibi, quae nobisspuriae, corruptae et dubiae occurrerunt, reticentes. Quas omnes, temporisordinem secuti, secundum annorum seriem et ad annum usque MCCC. com-posuimus, sed in Bavaricae primitivae stirpis, Alemanicae et Franconicaefamilias segregavimus et distribuimus, intexentes rerum gestarum brevissi-mas summas, sufficientes tamen ad designandam negotii indolem, lingua ipsa-rum chartarum vernacula, iisdemque, quantum fieri potuit, Verbis, subjunctis,quae nobis memoranda videbantur, testium nominibus, Principum praesertim,Dynastarum, Dignitatum. Quibus denique adjunximus Acti et Dati expres-sas formulas, loci scilicet, diei, indictionum, annorum regni notas, cancel-