Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
212
Einzelbild herunterladen
 

BREVIS NARRATIO212modavit; omnia condonando privilegia, quae principes in Germania,Galliis, Italia Academiae haberent: nec mox dein magno eadem ne-gotio Caesarem exoravit GVLIELMVS, cum affinitate junctus esset, ejusque in matrimonium sororem duxisset. Maximilianus secundus is erat,cui paulo ante ad regnum Bohemiae majestas Imperii Romani accesserat. Ergo insignem dignatione amplissimis & Caesareae & Pontifi-ciae majestatis subnixam privilegiis Academiam jam tum habebantterrae nostrae, nisi in alium hujus laudis titulos transferre divina vo-luntas deliberavisset. Tumultus bellici, aemulaque finitimorum in-vidia, & ipsa magnarum perfectio rerum tarde procedere solita, proposito moram attulerunt. Nec mox successorem Johannem justamistarum rerum curam natura sivit agere: & si aliquando in mentem idvenit, saevae bellorum tempestates & contagia, (ut ante patri, postmaximè iis, ad quos has in terras delatum haereditate imperium est)debuerunt cunctationem injicere. Ita divinitus (quod gaudent, quo-rum mentes lux purior coelestis doctrinae illustravit) ad SerenissimumElectorem FRIDERICVM GVLIELMVM res integra devenit; Principemut maximum Imperio, ita si virtutes intueare, omni laude majorem.De quo ex merito dicere, non recipit arctatae orationis modus. In-victus labore & periculis animus, & rerum belli gestarum laudes ma-gnis ingeniis dicentur. Qualem domi Principem gerat; dum veraeReligionis Defensor, dum Juris & Aequi Propugnator est, inde cui-libet licet existimare. Inde in artes & studia propensus amor, ma-gnique & paene profusi sumtus: quasi in eo parum modum servare,id demum virtutis esset. Exploratum enim habet excellens Principisprudentia, literis ingenia ad laudem & industriam inflammari; & nu-trices eas omnium virtutum, imò matres esse. Quo magis pro in-digno habuit, excitandi Academiam privilegia aeterno situ obducta ja-cere, & in hoc tantum quaesita videri, ut multorum vota frustraren-tur. Ille verò in apricum ea proferri, & (quod felix & faustum esset)rem DEO gratam, Christianismo utilem, salubrem Reip. ipsi glorio-sam ad finem deduci jussit. Enimverò eam curam studiorum in Prin-cipe reperiri, ut cum duas maximi nominis Academias possideret,Regiomontanam & Francofurtensem; tertiam impensis sumtibus nondubitaverit adjicere! Quam gloriam (praefiscine dixerimus) Serenis-simi Electoris Brandenburgici propriam esse, liquido possumusaffirmare. Sed illuc revertimur. Largitus certos reditus, unde ho-norarium haberent Professores, & sumptus in rem & usum Acade-miae possent fieri; nihil quicquam amplius morae addi passus est, nisiquam