BREV. NARRAT. INAVG. ACAD. DVISB. 211go Divitis dixere, Juliae, Cliviae, Montium Ducis, tribuendum est,quod primus sedulò istam gloriam adfectaverit, dederitque viam,qua deinde aditus facilior his terris esset ad maximi boni emolumen-tum. Sive illud aemulatione incensus fecerit, cum videret passim intota Germania struendis officinis, ubi ingenia excolerentur, operam& sumtus impendi: sive quod credebat, Scholas studiisque sapientiaeornatam juventutem munimenta imperiorum esse. Utrumque con-venit Principi, quem constat eruditissimi Heresbachii sub auspiciisliterarum tirocinia feliciter deposuisse, & postquam adolevit aetas, iis,qui doctrinae laude floruerunt, magnum honorem habuisse, & nonnullos in aulam sibi adscivisse. Impulerat pronum in ea consilia ani-mum loci opportuni occasio, quae suppetebat; in quo sita Academia,quantum divinari humanâ ratione potuit, debebat florentissima eva-dere. Quid enim accommodatius inveniri potuit, quam oppidummultis seculis illustre; quod in medio positum illarum regionum, quaein ditione Ducum Juliacensium fuere, circumfluit copiis eorum, quaead vitam usu necessaria vel jucunda solent esse. Regia quondam Fran-corum sedes, Anseaticae societati innexa, denique Imperialis & libe-ra: quam fama est Tuisconem arcem sibi struxisse. Ipsa sane nominaconditores vel Tuisconem vel Teutonem videntur praeferre. Sed no-bis, ut in re vetusta, ista nec affirmare nec refellere in animo est. Il-lud satis constat, urbem illam, quae nostram hospitio excepit Acade-miam (sive à Tuiscone, sive à Teutone nomen ei ducendum: sive Di-spargum à mittendis in Westfaliam & dispergendis copiis, quod tra-dunt ex illa sede belli Carolum Magnum fecisse, cum Westfalos sub-jugare intendisset; sive Duisburgum antiqui à Tuiscone vocabuli ve-stigiis appellanda sit) diutissime dignitate inter primas hujus regionisfuisse, & nunc eundem gradum obtinere. Accedunt aëris temperies,quae omnes anni partes salubritate aequat, fertilium passim uber cam-porum, pratorumque virentium laetissima facies; immensa sylvarumamoenitas & lenes fluviorum susurri. Ita in ipso Germaniae & Belgiiposita confinio, qua Rhenus & Rura miscentur, opportunissimum utri-que genti secreta literarum noscendi avidissimae, mercatum poteratpraestare, unde liberales vel animi vel corporis voluptates compararentur. Quorum contemplatione motus heros, quam rem animoadhuc versaverat, impendio magis cupiit perficere: cumque quaerenda privilegia essent, quorum jure Academia posset condi, sedulò idoperam dare non est gravatus. Quo magis voto eventus respondit.Etenim laudatissimo proposito & Pontifex autoritatem suam accom-Dd2mo-
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
211
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten