EPISTOLAE190riisque privilegiis ornaverit Academiam. Hujus laetam recole-re memoriam, totoque pectore divinas laudes canere nemonisi beneficiorum divinorum immemor repudiare potens est:praecipue cum attenta mente observaverit, qui DEUS intermultiplices calamitates conservaverit non modo, sed & cumper varia fata aliquamdiu oppressa veluti latuerit, ut illi quoscommune publicum tangeret veluti indicto literarum funereluctum induisse viderentur, semper novos novaque laude flo-rentes virtutis & eruditionis patronos excitaverit, qui quantodecessores superant, tantum exemplum onusque relinquunt se-cuturis. Hos inter vos merito numerandos puto, quibus jamsacra & civilia tractare illorumque cognitionem inculcare di-vinitus concessum est, quibusque jamjam contingit natalem Aca-demiæ celebrare diem.Debitas agimus gratias, quod nos hujus vestrae laetitiaeignaros esse passi non estis. Incredibile dictu, quo gaudio exul-taverimus. Curavimus statim ut literae excitatoriae templi val-vis affigendae pararentur, utque nos statuto tempore vobiscumin Domino laeti simus, laudibus aeternis magnum DEI nomencelebremus, ac immortales DEO solvamus gratias pro benefi-cio, quo nil in rebus humanis potuit accidere jucundius.DEUM veneramur supplices, ut Spiritu suo vobis adsit,bene caepta secundet, ac omnes actus grati animi sibi gratos ha-beat & fortunatos esse sinat ad sui nominis gloriam sempiter-nam, vestraeque reipublicae literariae splendorem, decus ac ad-mirationem. Vobis det longissimam aetatem & felicitatem,quanta maxima potest contingere. Hoc voto finem facio, nepublica vestra negotia ullo modo interturbem.Nominum VestrorumStudiosissimus CultorLingæ d. 8. M. Oct. 1755.SAMVEL MEILING,h. t. Rector.MAGNI-
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
190
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten