Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
189
Einzelbild herunterladen
 

RESPONSORIAE.189MAGNIFICE DOMINERECTOR,Viri Plurimum Reverendi, Juris Consultissimi, Experientissimi,Amplissimi, Excellentissimi, Fautores & Amicimaxime honorandi.rebra & ingentia sunt DEI beneficia, quibus generi hu-mano mirabiliter perdito subvenire dignatus est. Ma-ximum, quodque nunquam meritis laudum encomiis referripotest, est, quod ex spississimis errorum tenebris populum revocaverit suum, & cum caligo tegeret orbem, pristinae luci-restituerit.Huic accedit, quod DEUS, quo nihil in hisce rebus adpromovendam cognitionem & amorem summi Numinispossit accidere vel utilius vel jucundius, sacrarum & civiliumscientiarum officinas, tanquam verae cognitionis genitrices,conservatrices & amplificatrices instituerit, suaque providacura, tanquam in cujus manu Regum Principumque cordasunt, ita illorum molimina direxerit, ut DEI scopo ad veramcognitionem magis magisque amplificandam quovis modo inservirent. Si unquam exstitere, qui hac in parte felicissima quo-que scriptorum ingenia longe à tergo reliquere, tanquam aptis-sima in manu Domini instrumenta; certe heic eminet FRIDE-RICVS GVILIELMVS Elector Brandenburgicus, cujus pietas lon-ge lateque fulsit, uti & purioris Religionis amor, atque in ejusdem propagandae studio αμετακινητος constantia. Exempla pro-stant quam plurima; sed vel unicum specimen sufficit, quodipse anno 1655. Teutoburgicam constituerit, confirmaverit va-riisqueAa 3