PANEGYRICA.proprie imaginem, ejusque materiam, quantumvis pretiosissimam,sed potius virtutes paulo ante commemoratas, Fortitudinem atqueSapientiam, intelligi volebant, hujus imaginis intuitu mentibus hu-manis inculcandas, & exercendas. Quam vera, tam salutaris haecetiam doctrina fuisset ac perpetuo mansisset, nisi per fatalem homi-num vanitatem, semper externa specie inescari & obstupefieri solito-rum, res eò ubique fere gentium redacta esset, ut ipsis illis mutisimaginibus, earumque conservationi, non Virtutibus amplius per easadumbratis, istam in publica salute custodienda efficaciam tribuerent;adeo quidem, ut nonnullae gentes Asiaticae grandiloquis suis nugis ebriae,non sine incredibili dementia, talique poena, qualem protervia sua,levitate, & in sobriis arcanae sapientiae mysteriis indecente loquendivivendique luxuria promeruerant, ipsa haec simulacra sua catenis alli-ganda censuerint, ne videlicet eriperentur, aut clam palamve subdu-ci possent. Meministis, opinor, Auditores, tale olim Trojanorum,tale Romanorum fuisse Palladium, quae sibi coelitus esse demissa, acpropterea si non catenis alliganda, maxima tamen sollicitudine custo-dienda credebant; donec alterum irrepentibus certatim vitiis & sce-leribus cum Aenea bonorum civium ultimo subduceretur, alterumvero, quo veteres Romani se jactabant, paulatim evanesceret, post-quam pro fortitudine inertia, pro sapientia stolidus furor atque ve-cordia, pro temperantia denique ac justitia nihil nisi luxuria, pro-tervitas, avaritia, crudelitas, ac praeter foedandi praedandique libidi-nem omnium vitiorum colluvies tanti tamque potentis populi sedeminundaverat. Hoc scilicet Palladii istius non amplius recte intellecti& custoditi neglectus & jactura cum totius felicitatis & potentiaenaufragio contulerant.Nolo hic etiam prolixe ostendere, quam idem propemodumdocendi & salutaria praecepta supinis mortalibus inculcandi genus interipsos quoque postea Christianos non penitus obliteratum fuerit. Quisenim Statuas illas Rulandinas pluribus Saxonicis in Germania Civitati-bus attributas, ac non multum dissimilibus ab ignara plebe fabellissaepe dehonestatas ignorat, revera tamen publicae felicitatis ac quietis,inter operosam civium diligentiam sub Caesarea tutela & justitiae admi-nistratione perdurantis, interpretes? Quam latus autem pateret cam-pus, si de aliis quibusdam simulacris, eorumque origine loqui velle-mus, & abusu pertinacissimo, propter hominum malitiam & levita-tem nunquam nisi cum ipsis simulacris abolendo; ad exemplum sanctissimi Judaeorum Regis Ezechiae; quem aeneum serpentem ob abu-sum
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
77
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten