Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
76
Einzelbild herunterladen
 

ORATIOrent. Nihil videlicet efficacius fore censebant ad certitudinem noti-tiamque cujusvis salutaris doctrinae penitus ipsis, ut ita loquar, ani-morum recessibus imprimendam, quam si externorum, quibus quo-tidie utebantur, sensuum ope, si visu, auditu, tactu, imo si olfactupropemodum ac gustu ipso ad uberiorem aliquam vividamque rerumsublimium cognitionem perducerentur. Nihil jam commemorabode variis hujus antiquae consuetudinis ac doctrinae vestigiis, quae inipso sacrarum Literarum & inprimis Veteris Instrumenti latifundiopassim deprehenduntur, hujusmodi adorandis, ac verè castissimis floribus referto; nihil de Novi Foederis viridario tales imagines aliquan-do velut gemmas quasdam stellulasque repraesentante; in quo sanctis-simus Servator noster, unicus Doctor, & ex ipso coelo demissus hu-manae salutis Instaurator, nos ad Patrem suum coelestem sine multisambagibus in Spiritu & Veritate ductos sincerae, virili ac quasi maturaepietati, neglectis ac praetermissis ob ingentem abusum ceremoniarumcrepundiis, assuefacere volens, quot tamen parabolis ac sanctissimissalutarium praeceptorum involucris, quot imaginibus ipsam velut ocu-lorum aciem ferientibus res mere spirituales pro coelesti sua sapientia& bonitate, nobis depingere voluit! imo quam supremo mortis jamappropinquantis tempore perennem atque indubitatam sui ipsiuspraesentiam & communionem sacrosancto externi cujusdam pignoris,quod religiose usurpandum esset, mysterio suis primo discipulis, acdeinceps per eos omnibus sinceris quaquaversum cultoribus obsignaredignatus est! De solis loquor aliorum populorum institutis & mori-bus, quos ulli unquam per orbem terrarum annales, ulla monumen-ta ob aliquam vel exiguam cujusdam pietatis ac sapientiae speciem ce-lebrarunt. Hi quamvis à coelesti Veritate longe remotiores essent,hanc tamen eandem Virtutis & Sapientiae praecepta tradendi consuetu-dinem, etsi multis postea delirae levitatis accessionibus corruptam &depravatam, sequebantur. Horum cum multi, ipso rationis luminedictante, miseris mortalibus aliquatenus in mediis tenebris per infi-nitam DEI misericordiam residuo, cognoscerent, absque duabus hisvirtutibus, Fortitudine & Sapientia, omnis Temperantiae & Justitiaegenitrice, nullum imperium, nullam rempublicam, urbem deniquenullam florere ac diu consistere posse, hanc veritatem imagine qua-dam ita depingebant, ut per externos sensus in ipsos animos penitusinflueret ibique confirmaretur. Addebant etiam, ut avida semper ho-minum natura est adscititiis quasi coloribus ingeniosa sua figmenta ma-gis magisque excolendi, cum conservatione hujus imaginis etiam pu-blicam regnorum urbiumve salutem conjunctam esse, dum non ipsampro-