HISTORIAnissimarum lampadum millibus, artificiosas figuras & emblemata col-lustraturis, exaggerandum pertinere videbantur: tum ut plerisque no-strûm, à quibus potissimum haec sacra, nulli per vitam bis videnda,administrari debebant, suae partes imponerentur, decenter ac ordinecuivis praescripto festis diebus explicandae; ita tamen, ut juxta tritumvetustate proverbium à Jove principium, hoc est, ab invocato su-premi Numinis auxilio, praestitoque divinae bonitati & clementiae obconcessam hujus tam exoptati temporis felicitatem devotissimae pie-tatis officio totius negotii primordia caperentur. His rebus omnibus,ceterisque multo pluribus, ad decus & operis magnificentiam, tumetiam ad hospites valde numerosos, quos tam variis literarum studiisac dignitatibus, quam natalium suorum splendore conspicuos huc avi-de confluxuros esse jam praeviis rumoribus acceperamus, decenterexcipiendos habendosque comiter, pertinentibus, ita ordinatis,proxima cura à nobis exigebat, ut totius operis designationem,ipsasque quasi lineas futurae celebritatis jam ductas una cum temporeac diebus illustrissimo Regimini Clivensi, ejusque Praesidibus magni-ficentissimis, peculiaribus hujus Prytanaei bene constituendi Duumvi-ris, ceterisque tam eminentis Areopagi membris excellentissimis re-verenter significaremus; quorum praecipuae jurisdictioni & imperiopost serenissimum ac potentissimum Regem, Dominum nostrum cle-mentissimum, tanquam vicariae auctoritati, juxta vetustas sacrae hujusquarumvis scientiarum Officinae leges ac statuta subjecti demandati-que sumus. Hoc facto fama primum, deinceps certa etiam notitiapercrebuit, plerosque tantorum tamque illustrium Procerum ipsossacris his actibus statuto tempore peragendis interfuturos, suaque prae-sentia dignitatem festi secularis aucturos esse, sexu etiam sequiore cumnobilissimis suis Conjugibus huc iter affectare gestiente, ut si non sem-per auribus fructum, certe oculis in conspiciendo ubique tot tantarumque rerum apparatu ac pompa oblectationem caperet non poe-nitendam.Eandem imminentis celebritatis ac festi secularis notitiam am-plissimo hujus Urbis Magistratui, Consulibus, Scabinis, ac Senato-ribus, Viris honoratissimis, solenniter per eum, qui Academiae à se-cretis est, faciendam curare, non solum aequum verumque, sed etiamutile ac salutare fuit visum, ut ille pro amore & benevolentia suâ,tum etiam pro amicitia nexuque quotidianae conversationis artissimo,qui huic Academiae cum civitate intercedit, quaedam necessaria tamad avertendas omnium incommodorum scaturigines & occasiones,quam
Druckschrift
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Entstehung
Seite
6
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten