Druckschrift 
Acta Sacrorvm Secvlarivm Academiae Dvisbvrgensis : In Ordinem Digesta Et Brevi Historia Festae Solennitatis Aliisqve Nonnvllis Monvmentis Illvstrata
Seite
5
Einzelbild herunterladen
 

JVBILÆI.impietatis patrocinium suscipere voluerit. Elapso itaque à conditahac inaugurataque Academia, vel potius ad finem vergente seculo,nihil prius & antiquius esse videbatur, quam hujus officii & pietatisnostrae, more aliarum tot insignium per Germaniam & Belgium Aca-demiarum, specimina coram toto orbe literato exhibere, & poste-ris nostris eadem, ut speramus ardenterque precamur, felicitate po-tituris, relinquere.Hujus gratissimae mentis & ardoris nostri pietatem cum necclementissimo Musagetae nostro, alteri temporis hujus Alexandro acCaesari, ad utrumque parato, nec iis, quorum peculiari curae ac tan-tae, quanta à generosis altisque mentibus proficisci potest, defensionià summo Principe nostro, Rege clementissimo, commendati sumus,displicere aut improbari animadverteremus, statim de justa ac legiti-ma horum Secularium Sacrorum solennitate cogitatum riteque delibe-ratum fuit. Diligenter inprimis praecavendum videbatur, ne tamvanis & ludicris, sublimem divinarum quarumvis & humanarumscientiarum sanctitatem parum decentibus, quam potius necessariis,orbi literato non injucundis, ipsique etiam serae posteritati nostrae for-san utilibus ac fructuosis occupationibus istorum, quibus haec Sacraperagenda erant, dierum brevitas consumeretur. Dies scilicet eratOctobris decimus quartus, verus hujus Academiae ante centum an-nos inauguratae natalis, qui cum duobus sequentibus ob negotiorummultitudinem ac pondus huic solennitati necessario consecrari debebat.Fasces Academici tum penes Virum Amplissimum Joannem Alexan-drum Guinandum Pagenstecherum erant, Juris in hac Academia An-tecessorem celeberrimum; sub cujus annui Magistratus exitu haec so-lennitas inchoanda, quemadmodum sub ejus in hac dignitate futuroSuccessore finienda erat; ne vel latum unguem à momentis tempo-rum ante centum annos in ipsa dedicatione hujus sanctissimae Aediscelebratorum, & ab eorum imitatione gratissimis mentibus instituen-da discederemus. Ab hoc igitur Viro Consultissimo, novis tunc gra-vissimis curis, sed post centum annos in alium, feliciter tamen, utoptamus, devolvendis, onerato, Senatus Academicus satis mature so-litoque frequentius cogebatur, tum ut ea tempestive praepararentur,quae ad majorem toti operi splendorem conciliandum, quaeque adpompam & ornatum non minus locis quibusdam Academicae juris-dictioni subjectis, quam inprimis Auditorio majori per se satis amploac spatioso procurandum, & interdiu pariter noctuque, excitato vi-delicet in area primariae Aedis ingenti pegmate, & illatis multis sere-nissi-A 3