PRAEFATIO.
XVII
eo magis, cum experientia satis evictum sit,letalitatem vel malignitatem talium vulnerumnimium variare secundum regionum, anni tem-porum, partium vulneratarum aliarumque mul-tarum caussarum diversitatem, ita ut nil malieveniat interdum, etiam omni neglecta media-na; ex altera parte autem negari non potest,easdem plantas, qualitates medicas omnino spon-dere utiles et investigatione ulteriore dignas;ideoque nullam omittere volui.
Loca plantarum natalia certiora tantumadposui, majorem illarum tarnen numerum, velomnes vel plurimae saltem Provinciae, commu-nem habent; ubi unica igitur tantum indica-ta est provincia, eandem plantam in aliis quo-que provenire ideo non negatur; quas vero inprovinciis disjunctis, e. g. Canada — Virgi-nia, vel Pensylvania — Carolina habitare dixiplantas, easdem in omnibus quoque interjacen-tibus provinciis provenire, facile intelligitur.
Quae appendicis loco dantur nomenclatu-rae, simplicia sistunt ex regno animali et mi-nerali Americano petenda, tarn obsoleta quamusitata et in materiis medicis vulgo recensita.Videant Americani, et in his sibi fere sufficien-tem esse Patriam, licet horum regnorum divi-
)( )( tiae -