PRAEFATIO.
VII
Noveboracensi *), kalmivm in itinerario suo,catesbaevm in historia Stirpium Carolinae, etanonymvm quemdam de Plantis Georgiae **),ut alios taceam, calculos suos adjecisse, quo-rum observata et annotata conferre, meisqueaddere in rem fore credidi, ut omnem, quamde viribus et usu plantarum Americanarum, evivis et mortuis colligere liceat notitiam, simulexhiberem.
Hasce igitur pagellas, si Medicinam in Ame-rica profitentibus, et civibus americanis in Uni-versum, gratas esse mihi subblandior, easdem etMedicis Europaeis utiles esse quodammodo spe-ro. Multra certe debemus et nobilia medica-menta, occidentalibus illis regionibus, utriusquenempe Americae, quorum nonnulla adeo fami-liaria et trita nobis facta, ut illis forte Medi-corum Europaeorum nullus carere vellet. Ho-rum autem cognitio plura noscendi desiderium,et majores expectationes continue commovebat,ut quaecumque ex lila orbis parte afferebantur,ambabus semper manibus acciperentur. Gratumex hac caussa habebunt Medici et Scientiae Na-turalis Cultores Europaei, Syllabum hunc, unointuitu, quaecunque in vastis illis terris Septen-trion. Am. hucusque innotuere medicinas ex-ponentem. Omnes certe hae non sunt; latet
)( 4 enim
-) In Actia Holmiensibus.**) Hamburg. Magaz. Vol. XVIII.