Liber
pediſſe legitur ī ſcripturis: ſicut dominus poſt reſurectioneꝫ dicit diſcipulis. Data eſt mihi omnispoteſtas in celo ⁊ in terra: ⁊ apoſtolus ad Phil̓.ij. dicit ꝙ propter hoc deꝰ ipſuꝫ exaltauit ⁊ deditilli nomē qd̓ ē ſuꝑ omne nomen: quia factus fuitobediens vſqꝫ ad mortem: quaſi hoc nomen nonhabuerit ab eterno: eſt enī cōſuetus ſcripture modus vt aliqua dicant̉ eſſe vel fieri qn̄ innoteſcunt:hoc autē ꝙ filius ab eterno vniuerſalem poteſtatē ⁊ nomē diuinū acceperit: poſt reſurrectioneꝫ p̄dicātibꝰ diſcipulis mūdo ē māifeſtatū: ⁊ hoc etiāverba dei oſtendūt: dicit enī dominus Ioh̓. xvij.Clarifica me pr̄ apd̓ temetip̄ꝫ claritate quā habuipͥuſꝙͣ mūdus fieret: petit enī vt ſua gloria quā abeterno a patre recepit vt deus in eo iā homine facto eſſe declaret̉. Ex hoc aūt manifeſtū ē quomōfilius doceatur cum non ſit ignorans oſtenſum ēenī in primo libro ꝙ intelligere ⁊ eſſe in deo idemſunt: vn̄ cōmunicatio diuine naͣe eſt etiam ītelligitie communicatio. Communicatio autem inte ligentie demonſtratio vel locutio ſiue doctrina poteſt dici: per hoc ergo ꝙ filius ſua natiuitate a pr̄enaͣm dīnā acceperit dr̄ vel a pr̄e audiuiſſe vel pr̄ei demonſtraſſe vel ſi quid aliud ſimile legit̉ ī ſcripturis: nō ꝙ prius filius ignorans aut neſciēs fuerit: ⁊ poſtmodū eum pater docuerit: confitet̉ eniꝫapl̓us. i. ad Corꝭ. pͥmo Chriſtum dei virtutē ⁊ deiſapientiam. Non eſt autem poſſibile ꝙ ſapientiaſit ignorans neqꝫ ꝙ virtus infirmetur: ideo etiamqd̓ dicit̉: non poteſt filius a ſe facere quicꝙͣ: nullāinfirmitatem agendi demonſtrat in filio: ſed quiacum deo non ſit aliud agere ꝙͣ eſſe: nec ſua actioſit aliud ꝙͣ ſua eſſentia vt ſupra probatum eſt: itadicitur ꝙ filius non poſſit a ſe agere ſed agat a patre: ſicut ꝙ non poteſt a ſe eſſe ſed ſolum a patre:ſi enim a ſe eſſet: iam filius non eſſet: ſicut ergo filius nō poteſt nō eſſe filius: ita a ſe agere n̄ poteſt:quia vero eandē naturā accipit filius quā habetpater: ⁊ ex conſequēti eandeꝫ virtutē: licet filius aſe non ſit nec a ſe operetur: tamen eſt per ſe ⁊ perſe operat̉: qꝛ ſicut eſt per ꝓpriā naturā quā accepit a patre: ita per ꝓpriā naturā a patre acceptaꝫoperat̉: vnde poſtꝙͣ dominus dixerat. Nō pōt filius a ſe facere quicꝙͣ vt oſtenderet ꝙ licet nō a ſetamē per ſe filius operatur: ſubiungit. Quecūqꝫille fecerit ſcilicet pater: hec ⁊ filius ſimiliter facit.Ex premiſſis etiam apparet qualiter pater precipiat filio ut filiuſ obediat patri: aut patrem oret:aut mittatur a patre: hec enī omnia filio conueniunt ſecundum quod eſt patri ſubiectus: quod nōeſt niſi ſecundū humanitatē aſſumptā vt oſtenſūeſt: pater ergo filio precipit vt ſubiecto ſibi ſecundum humanam naturam: ⁊ hoc etiam verba domini manifeſtant: nam cum dominus dicat. Utcognoſcat mūdus quia diligo patrem: ⁊ ſicut mā
datum dedit mihi pater ſic facio: quod ſit iſtudmandatum oſtenditur per id quod ſubditur.Surgite eamus hinc: hoc enim dixit ad paſſiōeꝫaccedens: mandatum autem patiendi manifeſtuꝫeſt filio non competere niſi ſecundum humanamnaturam. Similiter vbi ait. Si precepta mea ſeruaueritis: manebitis in dilectione mea ſicut etego precepta patris mei ſeruaui ⁊ maneo in eiusdilectione: manifeſtum eſt hec precepta ad filiuꝫpertinere prout a patre diligebatur vt homo ſicut ipſe diſcipulos vt homines diligebat. Et ꝙprecepta patris ad filium accipienda ſint ſecūduꝫhumanam naturam a filio aſſumptam: apoſtolus oſtendit docens filium obedientem patri fuiſſe in his que pertinent ad humanam naturam:dicit enim ad Philippenſes. ij. Factus eſt obediens patri vſqꝫ ad mortem. Oſtendit etiam apoſtolus ꝙ orare filio conueniat ſecunduꝫ humanānaturam. Dicit enim ad Hebreos quinto. ꝙ ī diebus carnis ſue preces ſupplicationeſqꝫ ad euꝫ quipoſſit illum ſaluum a morte facere cum clamorevalido ⁊ lachrymis offerens exauditus eſt ꝓ ſuareuerentia ¶ Secundum quid etiam miſſus a patre dicatur: apoſtolus oſtendit ad Gal̓. iiij. dicēs.Miſit deus filium ſuum factuꝫ ex muliere: eo ergo dicitur miſſus quo eſt factus ex muliere: quodquidem ſecundum carnem aſſumptam certum ēſibi conuenire ¶ Patet igitur ꝙ per hec omnia nōpoteſt oſtendi filius patri eſſe ſubiectus niſi ſecundum humanam naturam. ¶ Sed tamen ſcienduꝫeſt ꝙ filius mitti a patre dicitur etiam inuiſibiliter in quantum deus: ſine preiudicio equalitatis:quam habet ad patrem vt infra oſtendetur cumagetur de miſſione ſpiritus ſancti ¶ Similiter etiam patet ꝙ per hoc ꝙ filius a patre clarificaturvel ſuſcitatur vel exaltatur: non poteſt oſtendi ꝙfilius ſit minor patre: niſi ſecundum humanamnaturam: non enim filius clarificatione indigetquaſi de nouo claritatem accipiens cum eam profiteatur ſe ante mundum habuiſſe: ſed oportebatꝙ ſua claritas queʸ ſub infirmitate carnis erat ocultata: per carnis glorificationem ⁊ miraculorūoperationem manifeſtaretur in fide credentiumpopulorum: vnde de eius ocultatione dicitur.Iſaie. liij. ¶ Uere abſconditus eſt vultus eius:vnde nec reputauimus eum. ¶ Similiter autemſecundum hoc Chriſtus ſuſcitatus eſt qui eſt paſſus ⁊ mortuus ſecundum carnem: dicitur enimprimo Petri quarto. ¶ Chriſto paſſo in carne etvos eadem cogitatione armamini: exaltari etiameum oportuit ſecundum hoc ꝙ fuit humiliatus:nam ⁊ apoſtolus dicit Phil̓. ij. ¶ Humiliauit ſemet ipſum factus obediens vſqꝫ ad mortem: propter quod deus exaltauit illū. ic ergo ꝑ hoc ꝙpater clarificat filiuꝫ ſuſcitat ⁊ exaltat: filius non