oppidanis ⁊ arcem fame laborantē in poteſtatē recepit. Auerſam qͦꝫ a rhenato deficientes alfonſum intromiſere. qui arcem apprime muniiam ⁊ forti p̄ſidio defenſam cū expugnare facile nō poſſet foſſatis ingentibus excluſit ⁊ oppugnari quottidie iuſſit. Rhenatus ad anthoniū candole filiū in apuliā profectus. cū mihil ꝓpterea ab oppugnatione arcis auerſe ceſſari animaduerteret ꝑ candinam vallem ⁊ deinde ab alfonſoqui occurrerat impeditus ꝑ tranſuerſos montes ſequente anthonio in nolanum deſcendit. nec tamen obſeſſis apud auerſam opem ferre p̄ſumpſit. cū alfonſus in caſtris illic potentior videret̉. Sed reuerſus neapolim anthonium candolam de proditione ſuſpectum ꝯprehendi ⁊ in carcerem retrudi iuſſit. que res mac̓ei detrimento fuit. nam cum caſtra illius ſub vrbem tumultuarent ducemqꝫ ſuū repoſcerent anthoniꝰ dinuſus eſt. qui ꝯtumeliam ſibi arrogatam iniquo ferens animo mox ad alfonſum tranſiuit ⁊ arcem auerſanaꝫſeptimo iam menſe obſeſſam ei tradi curauit. ꝑſuaſo ꝑ epl̓am xanto qui cū patre ſuo militauerat. p̄fectuſqꝫibi preſidij erat: deſciuit tamen paulopoſt anthonius ab antonio. Alfonſo deinde apud beneuentū ei reconciliatus eſt cū arcē proditione traditā. Ciues quoqꝫ conſternati in alfonſi poteſtatem veniſſent. quo tꝑe excalathini adactis machinis ab alfonſo expugnati ſunt. ⁊ caſtellū padula ⁊ ante vrſariam caſtra poſita. Frāciſcus Sfortia rhenato amicus arianū troiā manfredamā luceriam ⁊ alia pleraqꝫ oppida ꝑ id tempus ī apulia obtinebat. quoꝝ cuſtodiam ceſari martmengo cū non paruo equitatu ꝯmiſerat ip̄e in piceno agens. Feſar cum eſſet altonſo infeſtus bis extra menia troie pugnare auſus. bis ab alfonſo ex acie fuſus. turpi fugain vrbem ſe recepit. nec multo poſt vicarū oppidum reſiſtentibus oppidanis vi captū p̄da militi permiſſafeminaꝝ decus regio more ſeruatū. Alexander aūt franciſci ſforcie frater ſub vrbem thetini reimundū caudolam ac ricciū ⁊ ioſiam cum copijs ad alfonſum euntes repente aggreſſus leui certamine fudit. riccium acioſiam preceps fuga ſaluauit. Reimundus interceptus eſt. qui cū eſſet anthonij candole patruus illū ſcd̓oab alfonſo alienauit. Venit ⁊ iohannes cardnalis tharentinus in regnum aduerſus franciſcum aquinanūeugenij copias ducens. Sed occurrens alfonſus retro eū repulit. Exinde rupem vilhelmam in alto monteſitam caſtellis circa occupatis fame coactam obtinuit. ⁊ paulo poſt capreas oppidū in inſula eiuſdeꝫ nomunis ſitam tyberij quondam ceſaris ſiue delitias ſiue latebras. nec moratus caſtra ad neapolim poſuit. ſiml̓qꝫ puteolos obſedit. qui aliqͣꝫdiu fortiter reſiſtentes. tandem rei frumentarie defectione regi portas aperuerunt. Turris quoqꝫ quā vocant occanij recepta eſt. vrgebant̉ interea rei frumentarie inopia neapolitani.nec ſpem aliam habebant qͣꝫ vel genuenſes mari vel franciſcum Sforciani cū authonio candola auxilū terreſtri itinere allaturos eſſe. Auellus interea faber quidam cementarius quē fames neapolim exire cōpulerat. ad alfonſum ꝓfectus. ſi premium adſit vrbem paruo militum periculo capi poſſe demonſtrat. deligūt̉viri fortes ducenti qui cum auello eiuſdem fratre ꝑ oſtenſum aqueductum nocte vrbem ingreſſi menia occupent. rex cū exercitu paratus ſignū expectat. illi in domum quandā ꝑueniunt in qua vnica erat anus ⁊ adulta cum ea virgo. mater cū exclamare cepiſſet celeriter oppreſſa vocem emittere inhibita eſt. filia ſua ſpōte conticuit ⁊ iam ſol exortus erat. nec amplius qͣꝫ viri quadraginta ex omni numero puteum euaſerant. qͥnunciare ingreſſum regi debuerant. ſiue negligentia ſiue aliam ob cauſam nihil regi ſignificauerunt. exiſtimauit alfonſus aut ceſos eſſe qui miſſi fuerant aut metu exilire non auſos. ꝓfectuſqꝫ ꝓpius vrbem ab ea ꝑte que occupanda erat inuadit. Rhenatus cū ea manu quā ad ſubditos caſus parauerat citato equo ad muros contendit hoſteſqꝫ procul amouit. ingens v̓o pauor ⁊ ꝯſternatio eos cepit qui e puteo euaſerant. nec regredi in puteū ne armoꝝ ſtrepitu ꝓderent̉. nec erumpere ꝓpter paucitatem audebant. Alfonſus vt vidit nihil a ſuis intus miſceri deſperatis rebus in caſtra redijt. Rhenatus tanqꝫ periculū depuliſſet relictis cuſtodibus ⁊ ip̄e in regiam conceſſit. nec mora nuncius ad alfonſum currens multos e puteo prodiſſe atqꝫ in domo tacitos ob metū latere nunciat. Iterum igit̉ ad menia ſuccurrit inſtaurat̉qꝫ preliū vt erumpendi animꝰlatentibus acuat̉. Interea filius eius quē nominauimus anicole a ſtatione ſua domū veniens pulſatis foribus aperiri ſibi expetit. mater ⁊ qui intus erant examinati quid agant neſciunt. vincit tandē ea ſententiavt reſeratis paululū foribus manus ei inijciant eūqꝫ ꝯprehenſum tacere iubeant. ſꝫ ille repente vt armatosvidit trepidus refugit. hoſteſqꝫ intra vrbem eſſe vociferat. ad rhenatū ſubito peruolat. queque viderit reſertat qui intus erant vno agmine raptim e domo ꝓſiliunt primoqꝫ impetu menia ꝓpinqua vno tantū vigibeibi reperto turriniqꝫ occupant. Rhenatus eo nuncio ac tumultū excitatus ad menia celeriter reuerſus impetum in hoſtes facit. alfonſus quo ſuis animos addat ſcalas admoueri imꝑat. ſed oppidani eā muri ꝑteꝫfacile tuebant̉. ⁊ qui ꝑ ſcalas in captam turrim euaderent grauiū ſaxonū deiectu obſiſtebant. dum pugnat̉acriter obequitans menia alfonſus locū quendam neglectum eſſe aīaduertit. eoqꝫ celeriter ſcalas admoueri iubens murum obtinuit. iam qui turrim occuparant partim grauiter ſauciati pugnā remiſerant. partimprecipites e muro ſe dederant. Eratqꝫ rhenatus eaꝫ turrim recepturus niſi a tergo ſubito cū ingenti clamore hoſtes iniecti terrorem intuliſſent. auxit ⁊ trepidationem oppidanoꝝ vnus ex alfonſi militibus qui permenia vrbem ingreſſus conſcenſo equo quē vacuū forte inuenit in hoſtem inuectus oppinionem p̄buit ꝓxime porte capte atqꝫ infracte. Nō tamen rhenato defuit animus ſꝫ cohortatus qui aderant in hoſtes fortiter irruens eoꝝ impetum paululum repreſſit. mox v̓o creſcente hoſtiū numero ſuos exterritos anīaduertitſenſim referre pedem capit atqꝫ ꝑ diui ianuarij portam hoſtiū compluribus in arcē regiam cū paucis ſe recepit. tum ⁊ a fori boarij porta ⁊ ab alijs diuerſis muri partibus irruptio facta atqꝫ ad p̄das diſcurſuꝫ e. acedibus tamen tꝑatum. Mox v̓o ingreſſo rege ⁊ prede quoqꝫ finis factus. Inſignis huius anni memoriaexpugnatione tante vrbis que eo modo capta eſt quo annis antea mille ꝑ beliſarium e gothoruꝫ manibuſerepta fuerat. xl. ⁊.cccc. ſupra milleſimū ab ortu ſaluatoris xp̄i. Is annus erat ab initio cepti belli vnus etvigeſimus. Poſtridie due ingentes onerarie naues a genuenſibus miſſe cum frumento applicuerunt. quecognita vrbis captura ſub arcem conceſſerunt. rhenatumqꝫ omni ſpe recuperande vrbis abiecta inde ad-
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten