Druckschrift 
Chronica
Seite
CCLXXr
Einzelbild herunterladen
 

Fo CCLXX

ſet neqꝫ ferendum vt ad exteros ea poteſtas deferat̉ parcere ſe omnibus qui nepoti fuiſſent inſidiati. regniſalutem ante oculos ponere ſi quem ꝓuincie vtiliorem eſſe arbitrent̉ nihil obſtare quo minus melior eligatur. fuit res aliqͣꝫdiu anceps cū baronum ſibi quiſqꝫ timeret. Poſtremo reconciliatiōe inter proceres factacuius auctorē iohannē ſancti Angeli cardinalem virū doctrina ⁊ moribus excellentem. qui cū legatū agehat apoſtolicū tradidere. Mathias octo ⁊ decem natus annos nono kal̓n. februarij inter. xl. milia viroruꝫqui medio in danubio cum glacie conſtricto impatiētes magni ſecreti electionis exituꝫ expectabant rex acclamatus. Nunc quiſquis hec legis ⁊ futura p̄dicito ſingulare prorſus humane inconſtantie documentuꝫEx duobus adoleſcentulis etate moribuſqꝫ pene paribus. alter ex regio ſolio dū noue nupte thalamū exqruat defert̉ ad tumulum. alter dum capitale iudiciū trepidus manet ex carcere vocat̉ ad regnum. Libertas eius ex gubernatore bohemie ſponſalitijs atqꝫ pactionibus empta refert̉. Mirabile quod matrem repentina leticia nō examinauerit cū tot cladibus afflicta filium prius regem appellatū audiuerit qͣꝫ vincul̓exemptum in parte hungarie que tranſdanubium in ſeptentrionem porrigit ⁊ nunc Sepuſium vocantolim gepide conſedere inſignis latro examites natione bohemus huſſitaꝝ peſtifera labe infectꝰ militespredandi cupidos vndecūqꝫ ad ſe venientes benigne collegit eoſqꝫ fratres appellauit. ⁊ vniuerſam regionem illā tributariam ſibi reddidit ex edificatis munitionibus locis oportunis. ex quibus modo in vnammodo in alteram partē diſcurrere poſſet. predas in fine cuiuſqꝫ menſis viritim diuiſit. ex quibus nō plusaccepit qui totū menſemqꝫ qui diem vnam ante diuiſionem in caſtris fuit numero fratrum aſcriptus. id ſihi ex euāgelio p̄ceptum affirmauit. quod in vinea dn̄i laborantibus ⁊ qui prima hora ⁊ qui vndecima venerant equā mercedem ꝓmittit. Hec ſocietas cū longe lateqꝫ rapinas ageret ⁊ iam qͥnqꝫ milia pugnatorūin armis haberet indieſqꝫ creſceret non aliter diſſipari potuit qͣꝫ duce ip̄o Axamite ad ſtipendia ladiſtai regis vocato. Tranſiluana regio eſt vltra danubiū ſita quā daci quondam incoluere feroces populi. ⁊ multꝭromanoꝝ cladibus inſignes. noſtra etate tres incolunt gentes theutones. ſiculi ⁊ balachi. Theutones ē ſaronia origimem habent viri fortes ⁊ bello exercitati a ſeptem ciuitatibus quas inhabitant Sibenburgenſes patrio ſermone appellati. Siculi hūgaroꝝ vetuſtiſſimi credunt̉ primi omniū qui ex hungaria veteri inhanc ꝓuinciam venerint. Eam ob cauſam qͣꝫuis agros ſuis colunt manibus ac rure viuentes greges pecoꝝ paſcūt. nobiles tn̄ appellāt̉. ⁊ occurrētes īuicē alter alterū generoſun dn̄m ſalutāt. nec tributa pendūt.niſi quo anno rex hungarie coronat̉. tūc quot ſunt patreſfamilias tot boues regi tradunt. quoꝝ numerumſupra. lx. miliū eſſe ferunt. Iuſſi v̓o in bellū exire niſi pareant capitali pena plectunt̉. bona fiſco applicant̉Ualachi genus italicū ſunt quemadmodū paulopoſt referemus. paucos tn̄ apud tranſſiluanos inueniesviros exercitatos hungarie lingue neſcios. In hac ꝓuincia oppidum fuit quod Biſtriciū vocauere regiecorone ſubiectum. Id ladiſtaus rex cū Uienne ageret iohanni huniadi dono dedit. Tulerunt id egre oppidani diuqꝫ reſtitere. coacti tn̄ imꝑata fecerunt. Et mortuo Iohanne eiuſqꝫ filio ladiſſao bude occiſo Michaelem zylagi qui ꝓ Mathia altero iohannis filio regnū petebat turpiter reiecerunt. Ille indignatus qͣꝫprimum ladiſ lai regis mortem accepit eo cū exercitu redijt vi oppidū expugnauit. rebellium ciuium alijsoculos eruit alijs manus amputauit alijs necem gladio intulit. oppidū incēdio deleuit. Ingreſſe ſunt paulopoſt tranſſiluanā turchoꝝ circiter tria milia p̄damqꝫ magnam abegerunt. pecoꝝ atqꝫ hominū quos inſecuti ſibinienſes ⁊ ip̄i theutones ad internitionē vſqꝫ deleuerunt. victores p̄da recuperata domum rediereUix ciuitatem introierant. cū michael ex alia parte haud paruis ducēs copias affuit ciuitati exiciū parāsque biſtricenſibꝰ aduerſuꝫ ſe opem tuliſſet. Sed cum Sibinienſes intra munitiſſimā vrbē ſe continerēt fruſtratus deſiderio ſuo minabundus receſſit. Apud hugaros obijt etate noſtra Paulus vergerius iuſtinopolitanus grecis ac latinis litteris apprime inſtructus. cuius plura extant opera ab eruditis ꝓbata. Arrianus qui Alexandri magni geſta greco ſermone ꝯſcripſit. Latinus ab eo redditus eſt hortatū Sigiſmūdiceſaris. Scripſit de ingenuis moribus grecas ⁊ barbaras amicicias comꝑauit aduerſus Malateſtaꝫ. quimaronis ſtatuam in foro mantuano deijci iuſſerat. nobilem inuectiuam edidit. Ex hūgaris qui ſtudia hūanitatis ſecuti euo noſtro claruerunt. duos nouimus iohannem ep̄m varadienſem. qui regni cancellariamobtinuit. Et alterum iohannem eius ex ſorore nepoteꝫ. qui ſub Guarino veronenſe grecas ac latinas litteras didicit. nec minus verſu qͣꝫ ſoluta valet oratione. Horum tamen originem ſclauonicam ferunt. Scienciam iuris plurimi ꝓfeſſi ſunt. Inter quos Dioniſius excelluit gente canyſia natus. qui ſtrigonienſeꝫ ſortitus eſt eccleſiam. honorem quoqꝫ cardinalatus vt ante diximus emeruit. In re militari Nicolaus wayda tranſi luanus. Michael vrſatius. ⁊ qui caliſium inuaſit Pangratius nomen adepti ſunt. Nunc clarushabetur michael zylagi ex alieua ruina magnus. Iohannes huniades cuius nomē ceteros obnubilat nōtam hungaris qͣꝫ valachis ex quibus natus erat gloriam auxit.