Druckschrift 
Opera : Daran: Gaunilo: Pro insipiente. Honorius <Augustodunensis>: De imagine mundi. Libri I-II. Mit Beigaben von Petrus Danhauser u. Johannes Löffelholz.
Einzelbild herunterladen
 

Clariſſimo viro Iohanni loffelholtꝫ Nurenburgēſi iuris imperialis cultori ſtudiorum humanitatis excellentiſſimo. Petrus danhuſer. artiū magiſter felicitatē Beatus Anſelmus ordinis ſancti benedicti profeſſus ornatiſſime vir theologꝰ perqͣꝫ fuit ameni ingenij doctrina qͦꝫ iſta vtiliore ac delectabili. Ueterumqꝫ ſacrarum dogmatum memoria multum fuit: is ſcripta omnia antiquiora: tam curioſe ſpectat: religionem chriſtianam cernentia aut dogmata ponderat: aut precepta rimatur. vt videremihi videor eum diuo Hieronimo qui tamē multarū rerum peritia et eloquentia ſumma calluit: mirabili quadam ingenij acrimonia: piene parem atqꝫ comparanduꝫ. Sedcum Hieronimi quidem monumenta rerum ac diſciplinarum: que per litteras cōdiditin propatulo: frequentiqꝫ vſu feruntur. Anſelmi autem opera viri ſanctimonia ac caſtitate precipui non perinde in vulgus exeunt et doctrina ſubtilitaſqꝫ eoꝝ tanqͣꝫ parūvtilis eſt derelicta velut ignis abſtruſus in venis ſilicū. Que tamē multū ſalis vbertatis chriſtiane religioni accommodant. Ego etſi non ſummo ingenio inſtitutus tamen obliuionis iniuriam docti viri ſimul et ſancti egerrime ferens: cordi iam habeo illa qua potis ſum cunqꝫ autoritate eneo opificio meis impenſis imprimere: nominiqꝫtuo grauiſſimo dedicare vt a magnitudine tua ſperem me ſi non magnam laudem bonam tamen iudicij mei veniam conſecuturum. ſperans rem deo gratam. religioni chriſtiane accomadam: tibi iocundam fore. Nam teſtor deum: non temere factū. Ea opera a tenebrarum ſordibus in ſplendidam lectionum lucem reuocatum iri: que aut ingenia prompta expeditaqꝫ ad ſalutis eterne cupidinem: vtiliumqꝫ artium contemplatōnem celeri faciliqꝫ compendio ducerent: aut homines deuotos religioſoſqꝫ a turpi certe agreſtiqꝫ rerū imperitia vindicarēt. Non enī fecit beatus anſelmꝰ altos nimis obſcuros queſtionum ſinus. Sed primitias quaſdā et quaſi libamēta ingenuaꝝ artiumtheologie ſacre dedit: ea opera precelſe vir tibi dedico: quem cum amiciſſimum mihi:tum eximio litterarum amore flagrantem: digniſſimum hoc mutuo inter nos caritatiſpignore iudicaui vt quemadmodum tue nuncupationi om̄es celeberrimi achademiarum ſectatores linguis animiſqꝫ benigne fauēt: ſic tuis auſpicijs primitie meoꝝ ſtudiorum immortalitatem aſſequent̉. magna eſt in re militari virtus tua: maior in admīſtrādo concilio iuſticia: maxima in omni diſciplinarum genere prudentia tua: ad te igiturmagnanime venientem ſuſcipe libellum: et inter reliquos codices tuos quos et plurimos et doctiſſimos in celeberrimam bibliothecam tuam vndiqꝫ collegiſti. Hunc quoqꝫ anſelmum fidei chriſtiane amplificatorem tanqͣꝫ illoꝝ concomitem collocato. Nonenim indignū erit inter tot ſapientiſſimos viros quorum monumenta ſplendidiſſimopluteo tuo ſeruantur illum etiam doctorem accedere. Quamobrem deum optimū maximum omnium bonorum operum autorem ſuppliciter precor: vt his meis ceptis itaaſpiret: dexterqꝫ ac volens adſit: vt cum eius ope et numine opera ſancti anſelmi iudicium commune meruerint reliqua alacriori animo perſequi poſſim. id autem contigiſſe intelligam cum ceteros animaduertero huiuſmodi operibus delectari. Uale exvrbe Nurenbergenſi. ⁊cͣ..