Sermo.CXVI
cuiuſdam femine de memoria ſua. licet illaoptimo propoſito ad eū acceſſiſſet vt oraret pro ea. Legitur etiam de quadam virgine que pro eo ꝙ quidam in ea ſcandalizatus fuit. decem annis ſe aſpectibus hominum ſubtrahens in quodam ſepulcrolatuit dicens. Nolo ſcandalizare creaturāad ſimilitudinem dei factam. ibiqꝫ obijt.Ecce quanta pudicicia iſtius virginis fuitin adoleſcentia.¶ Tertio precauere debent adoleſcēteseſtum preſumentis tumiditatis. Duo genera hominū ſunt valde magne ſpei naturaliter. ſcilicet iuuenes et ebrij. Debent ergo vitare preſumptioneꝫ. quia ipſa eſt mater iurgiorum. Et raro videbis iurgia niſi aſſint vel iuuenes vel ebrioſi. Sed vndeprouenit adoleſcentibus hec preſumptuoſitas ꝙ non timent quecunqꝫ difficilia ſedomnia facilia deputant. Reſpondeo ſcd̓mphiloſophū. ij. Rethorice. ꝙ huius triplexeſt cauſa. Primo. quia habent magnam etmultam ſpem de futuro. eo ꝙ credunt adhuc per longum tempus durare. et id̓o inanimo ſemper ſperant ſe poſſe multa conſequi. exquo tempꝰ habent multuꝫ. Undealiqui ſperant ſe futuros epiſcopos. Aliqͥmagnos dominos. Et ita nolunt aliquidlaborare. ſed poſt modicum tempus cumiam maturantur et laborare verentur. velſtudere vel ſedere in loco aut plagas ſuſtinere. libenter eſſent campanatores vel alijparui miniſtri. Secundo. qͥa habent multum de calore naturali. Et ideo cor in eisampliatur. ex qua ampliatione tendunt indifficilia. Tertio ideo. quia nondum ſuntexperti difficultates et reſiſtentias in factis ſuis. ideo ſunt audaces ad temptandūomnia. Et ideo philoſophus tertio Thopicorum dicit. Ꝙ nemo eligit duces iuuenes in bello. propter eorū nimiam preſumptuoſitatem. Iſta tria ſi precauerit adoleſcens non cadet. nec ei opus erit dicere abaliquo. Adoleſcens tibi dico ſurge. Et tantum de primo.¶ Dꝙ adoleſcenDixi ſecundotibꝰ ſunt quedam imponenda que ſeruare et cuſtodiredebent. Quibus ſeruatis non erit opusei audire. Adoleſcēs tibi dico ſurge. Triaauteꝫ ſunt eis imponenda. ſcilicꝫ prompti
tudo obedientie. ſanctitudo conſcientie. etſollicitudo continentie. De primo ſcilicetquomodo debent habere prōptitudinemobedientie. patet per Auguſtinum de duodecim abuſionibus ſeculi. Ubi dicit ꝙ tercius abuſionis gradus eſt adoleſcens ſine obedientia. Quomodo em̄ ſcd̓m ipſumin ſenectute ſibi miniſtrari ſperabit qui inadoleſcentia ſenioribus obedientiaꝫ exhibere contēnit. Unde et pro illo in prouerbio apud antiquos dictum eſt. ꝙ ſeruoshabere nequeat qui in iuuentute alijs ſeruire neſcit. Unde dicit Ariſtotiles octauoEthicorum. ꝙ amicicia inter ſenes ⁊ iuuenes eſt neceſſaria. Senibus quideꝫ vt eisa iuuenibus ſeruiatur. et iuuenibus vt nōpeccent. Hoc eſt. vt a ſenioribus a peccatis preſeruent̉. Nā timore ſenū ⁊ reuerentia ſolēt iuuenes ſe a ſuis inſolētijs refrenare. Sicut dicit Iob de ſe. xxix. capituloUidebant me iuuenes et abſcondebātur.De iſta obedientia iuuenum ad ſenioresdicit Ualerius libro ſecūdo capl̓o primo.Ꝙ apud antiquos ſenectuti iuuentus generaliter ita circumſpectum honoreꝫ reddebat. tanquaꝫ omnes ſeniores communes eſſent patres omniū iuniorum. UndeIudicuꝫ. xiiij. dicitur. Sic enim iuuenesconſueuerunt facere. Bene dicit conſueuerunt. quia iſta eſt optima conſuetudo quefuit ſeruata ab inicio ſeculi. ſcꝫ qua minorſeruiebat maiori. Refert Hieronimus deobedientia cuiuſdam adoleſcentis marciquem cum abbas Siluanus ad ſe vocaſſet ea hora qua in quaterno ſcribebat. illead preceptum vocantis. litteram o quaminchoauerat ꝓpter obedientiaꝫ dimiſit incompletam. Similiter refert de qͦdaꝫ Iohanne heremita. quem cū Paulus abbasmittere vellet ad ciuitatem ꝓ neceſſarijs.Ille ſe excuſauit dicens Pater leena dicitur eſſe in via. ⁊ vos me illuc dirigitis. Abbas vero eſtimās eum iocoſe dixiſſe reſpōdit. Si occurrerit tibi leena. alliga illam.Qui cū iter arripuiſſet occurrit ſibi leena⁊ irruit ſuꝑ eū. Ille ꝟo accedēs voluit capere eā. ſed illa auffugit. Qui pꝰ eā clamāsdixit. Abbas mihi precepit vt te adducamad euꝫ. ⁊ ſtatīm ſtetit. Ille autem alliganseam reuerſus eſt ducens eam alligatam.Quod videns ſenex volens eam humiliare tanto plus. dixit canē fatuū adduxiſti