Et his omnibꝰ de cauſis nulli dubiū quinet deus ad inſtantiam maleficarum per demones etiam ſimilia fieri interdum permittat. et ſingula ex ſcripturis et nō per noua geſta tantū probare expedit. cum ſemper nouaper antiqua roborantur. Nam de primo patet in dialogo Seueri beati Martini chariſſimi diſcipuli. vbi fertur quendā patrem ſanctiſſime vite tanto dotatum in gratia expellēdi demones vt hi ne dum verbis proprijs fugarentur: ſed etiam eiuſdem patris epl̓is etcilitio. et cum coram mundo pater eſſet celeberrimus ſe tentari ſenſit vana gloria. cui vicio licet viriliter reſiſteret: tamen vt humiliaretur amplius totis precordijs deum precabatur. quatenus quinqꝫ menſibus a demone poſſideretur: quod et factum eſt. Nā eumſtatim poſſeſſum vinculari oportebat et omnia applicare ſibi demoniacis ꝯmunia. Finito autem quinto menſe prorſus et ab omnivana gloria et a demone liberatus eſt. Sedꝙ hac de cauſa quis per maleficiuꝫ alteriuspoſſet a demone poſſideri ſicut factum fuiſſenō legitur. Ita nec ad preſens affirmatur: licet vt premiſſuꝫ eſt incōprehenſibilia ſint deiiudicia. De ſecundo autem ꝙ ex alieno leuidelicto aliquis poſſidetur ponit exemplumbeatus Gregorius de beato Eleutherio abbate viro ſimpliciſſimo qui cum prope monaſterium virginū pernoctaret: et ignorantiordinauerunt ad ſuam cellam poni paruulūpuerum qui omni nocte vexabatur a demoneSed eadem nocte a demone liberatus eſt ꝑpatris preſentiā. Hic cum rem didiciſſet geſtam et puer iam poſitus eſſet in monaſterioſancti viri. et tranſactis multis diebus paulo immoderate letus de liberatione pueri aitad cōfratres ſuos. Diabolꝰ. ſibi cum illis ſororibus iocabatur. Sed vbi ad ſeruos deivenit puerum hunc accedere nō preſumpſit.Et ecce ſtatim diabolus pueruꝫ vexare cepitEt per lachrymas et ieiunia ſancti viri et cōfratrum difficulter ſed eodem die liberatusfuit. Et quidem vbi ex alieno et leui delictoquis innocens poſſidetur. Nō mirum ſi ꝓpter veniale ꝓprium: aut propter graue alienum peccatum. aut etiam ꝓpter proprium facinus aliqui etiam ad maleficarum inſtantiam per demones poſſidentur. Nam et de ꝓprio veniali peccato patet per Caſſianū coll̓.abba. ſereni prima. dicentē de moīſe. Moyſes inquit in heremo cum ſingularis et incōparabilis vir eſſet ob reprehenſionē vniusſermonis quē contra abbatem machariū diſputans: paulo durius protulit quadam ſcꝫopinione preuentus diro cōfeſtim tradituseſt demoni vt hūanas egeſtiones ori ſuo abeo ſuppletus ingereret. Quod flagellū purgationis gratia dominus intuliſſe videtur. neſcꝫ in eo vel momentanei delicti macula reſideret patuit ex miraculoſa curatione. Namcōtinuo abbate machario in orōne ſubmiſſa citius nequā ſpiritus ab eo fugatꝰ abſceſſit. Simile videtur huic quod Gregoriꝰ primo dialo. refert de moniali que lactucam comedit non prius ſigno crucis ſe muniens. etper beatum. Equitium patrem liberata. Dequarto etiam videlicet pro alieno graui peccato aliquem poſſideri ibidem refert beatusGregoriꝰ de beato Fortunato epiſcopo. quidum diabolum ab obſeſſo homine ꝓpuliſſet.ſero idem demon in ſpecie peregrini per plateas ciuitatis clamare cepit. O virum ſanctūfortunatum epiſcopū. Ecce de hoſpitio meperigrinū proiecit nec vbi quieſcam inuenio.Tunc quidam cum vxore ſua et filio ſedensperegrinū inuitauit ſuum ad hoſpitium. etquerendo cauſaꝫ expulſionis eſt gauiſus ſuper derogatione ſancti viri quam a peregrinō ficte audiuit. Exinde autē diabolus puerum inuaſit et prunis iniecit ac animā eiusexcuſſit. Sicqꝫ pater miſer primū quem recepiſſet hoſpitio intellexit. Et de quinta cauſaproprij facinoris ⁊ magni cōmuniter tam inſacra ſcriptura qͣꝫ in ſanctorum paſſionalibꝰlegimus. Nam et ſic. i. Reguꝫ. xv. Saul inobediens deo poſſeſſus eſt. Que omnia vt diximus tacta ſunt ne impoſſibile cuiquā videatur ſi ob facinorum maleficarū vt aliqui etiam ad earum inſtantiam poſſideantur. Super quo vt diuerſos modos poſſidendi intelligere valeamus. quo ad ſecundū rem geſtāin medium ꝓducamus. Tempore ſiquidemPij pape ſecundi ante iniunctum inquiſitionis officium vni e duobus inquiſitoribꝰ hūctractatum cōficientibus talis accidit caſus.Bohemus quidā de dachouo oppido filiuꝫvnicum ⁊ ſacerdotem ſecularem ob liberationis gratiam quia obſeſſus erat romam vſqꝫperduxit. A caſu auteꝫ dum ego vnus ex inquiſitoribus hoſpitiū refectionis gratia intraſſem cōtigit vt tanqͣꝫ cōmenſalis idem ſacerdos cum patre ad tabulam pariter mecūcōſederent. Cōueſcentes autem et mutuo vtmoris forenſium eſt cōferentes. Idem paterpluries ſuſpirans. Et ꝙ ꝓſperum iter cōpleuiſſet a deo omnipotenti optabat. cui ex intimis cōpatiendo: que naͣm ſui itineris et cauſa triſticie eſſet inquirere cepi. Tunc ille filioaudiente qͥ et mihi collateralis in menſa erat
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten