eis receſſu. et pro certo duriores eos nobis reperimus qͣꝫ ſarracenos. Nāquia ſciebant nos cum eis oportere recedere. multum nimis et inſolitūa nobis naulum exigebant. Factūqꝫ eſt vt in ipſa cōuentione peregri-norum ſocietates ab inuicem ſolueretur. illis in iſtam galeam alijs inaliam ſe recipientibus. nos vero in galea domini capitanei et dominiconſulis venetoꝝ eſſe maluimus. cuius galee patronis. dominus eratSebaſtianus cōtireni. cōtulerunt ſe quoqꝫ ad nos dn̄s Iohānes archidiaconus tranſſiluanus de vngaria. et frater Felix ordinis p̄dicatorūde Vlma lector. Cōuentione autem facta. pluribus ad huc manſimusAllexandrie diebus. inuiti tamen et coacti. galearum expeditionē p̄ſtolantes. quo in tēpore dominus de Soliis vt ſupra memini. rebus ex-ceſſit humanis. cuius ſepulture et funeri. debitam et oportunam operāimpendimus. planctu amarum facientes ſuper eum. Gbijt autē in no-cte ip̄a que diem p̄cedebat omniū ſanctorum. Quo mortuo in eam quāconduximus ſeceſſimus galeam. allexandriam vlterius deinceps noningredientes ſaltem admanendum. ſed in galea dormiuimus mandu-cantes et bibentes cū patrono. Perſuaſum ſiquidem nobis erat vt octovel decem diebus ante galeaꝝ receſſum. clamdeſtine eas ingrederemuratqꝫ res noſtras non ſimulet ſemel ſed per partes et diuerſis tempori-bus educeremus. quia per ſingulas cuſtodias ſarraceni de omnibus rebus et perſonis graue exigūt pedagium ſiue theloneum. decimū dena-rium de centeſimo iuxta ſuū compotum recipientes. Sunt autem trescuſtodie inter mare et ciuitatem. Quatū prima eſt circa portam inferi-orem que ducit in vrbem. Secunda vero longe ab ea in exteriori por-ta que ducit ad mare inter muros ciuitatis. Tercia autem eſt in litoremaris. In hijs omnibus officiales Soldani. omnes tam intrantes qͣꝫexeuntes diligenter examinant et ꝑſcrutantur. et potiſſimum mercatores et merces eorum. Ego vero auxilio tritelmanni noſtri Allexan-drini. cui non paucos propinaui ducatos. obtinui ꝙ res mee ꝑ dictascuſtodias ſine ꝑſcrutatione fuerunt educte.¶ Porro die tercia nouembris ad iuſſum capitanei galea noſtra in altum fuit ducta ſecijs nouū caſtellum. quia iam naues parate erant adreceſſum. vnde omnes peregrini conſocij noſtri qui adhuc in ciuitatemanebant ad ſuas ſe preſentarunt galeas. que oēs iuſſu et nutu ſuo. exordine noſtre cōiungebantur. iuxta dictū caſtrum qd̓ profecto egregiūeſt et forte portū cōcludens munienſqꝫ Allexandrinum. Eſt enim por-tus ille multum ſcopuloſus. et per ſcopulos a litore vſqꝫ in mare mu-rus multis turribus p̄clarus et munitus eſt deductus. atqꝫ in extremi-tatibus ſcopuloꝝ et muri illius. caſtrum eſt exſtructum p̄fatum in mari. quod modernus Soldanus fieri fecit conſilio et induſtria vſus cu-
Druckschrift
Sanctaru[m] peregrinationu[m] in montem Syon ad venerandu[m] xp[ist]i sepulcru[m] in Ierusalem atq[ue] in monte[m] Synai ad diua[m] virgine[m] et matire[m] Katherina[m] opusculum hoc contentiuum per Erhardum reuwich de Traiecto inferiori impressum in ciuitate Moguntina anno salutis. M.cccc.lxxxvj. die xj. Februarij finit feliciter
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten