Druckschrift 
Sanctaru[m] peregrinationu[m] in montem Syon ad venerandu[m] xp[ist]i sepulcru[m] in Ierusalem atq[ue] in monte[m] Synai ad diua[m] virgine[m] et matire[m] Katherina[m] opusculum hoc contentiuum per Erhardum reuwich de Traiecto inferiori impressum in ciuitate Moguntina anno salutis. M.cccc.lxxxvj. die xj. Februarij finit feliciter
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Quo admiſſo fidem abnegant. et in locum patrum ſurrogantur. quodalias nequaqͣꝫ fieret ſi ab vtero in Machometica perfidia nutrirentur.Eſto ꝙ ita ſit. bonum tamen eſt nomen ſaltem xp̄i et ſacramentorumeius vſum. inter gentes remanere. affectuqꝫ in eis foueri ad ritum natalem. Indubitatū enim eſt michi ꝙ ſi puri ſarraceni terris illis dominarentur. locus nobis xp̄ianis latinis et acceſſus ad loca ſancta trāſma-rina minime pateret. ob implacabile eorum in nos odium et inexora-biles inimicicias. quibus nobis ſunt infeſti. ſed quia Soldanus ipſe etomnes ſui curiales et armigeri atqꝫ prefecti locorum ſunt māmaluci.protegimur ab eis.Ie. xij. octobris audita miſſa (nam dominica viceſima poſtoctau̓as ſancte trinitatis currebat) didicimus quodam no-bis referente ꝙ galee veneciane in portu exiſtentes Alexandrino. ſpeciebus aromaticis onerarentur. atqꝫ ad celerem pararentur receſſum. quo ex rumore plurima fuimus affecti iocunditate.ꝙ in eiſdem galeis repatriare ſperabamus. Eodem die poſt cuiuſdamadducte beſtie quā coppin nominant ludū viſu mirabilem. tres xp̄ia-ni captiui et pene nudi vincti cathenis. lamento miſerabili ſuas deflentes calamitates. elemoſinam a nobis p̄cabantur. Hanc enim ſarrace-ni diſcretionem ſuis obſeruant cū captiuis. ꝙ tribus in ſeptimana dieꝫbus eos ex ſuis emittūt cuſtodijs. cathenis vinctos. et per vicos popu-loſos et curias maiores pro petenda elemoſina circuire ꝑmittunt. ſubmanu cuſtodū. et quicquid ibi acquirūt id tenere et in cibos expendere.vel etiam inde ſe liberare et redimere ſinūtur.Adueſperaſcente iam die cū tempus ſarracenice cōmeſſationis et diſſolutionis incūberet. omnis hoſpitis noſtri familia inſanire cepit et can-tare et corizare. et cū inſtrumētis muſicis ludere. jpſe quoqꝫ patronꝰ cūduabus ſuis cōthoralibus cultu meretricio exornatis. vna cum concu-binis et ancillis. accenſis candelis. lectos noſtros circuierunt. vt riſuset leticie materiā et cauſam acciperent ex nobis. vnde et noctem illamhabuimus opido inquietam propter clamores et inſanias ſarracenoꝝcum ſtrepitu et impetu per vicos et plateas currentium et vlulantiūin turribus. vt illo in tempore moris eſt ſui vſitati.