duos in tali aſcenſu fontes reperimus aquam frigidam continentesvnde refocillabamur.¶ Porro cū iam pene in cacumen veniſſemus. reperimus collum montisadeo tortuoſum ac longū ꝙ obſtupuimꝰ. nec alia erat nobis via. jtaqꝫꝑ ſtopulos nos ſurſum traximus. Atqꝫ multos poſt labores et ſudo-res in ſummitate montis ꝑuenimus. erat autem dies. xxv. ſeptembris.Igitur ad locū illum ſanctiſſimū accedētes in quē angeli glorioſe virginis et martiris latherine corpus ex Allexandria detulerunt. in quoetiā loco ꝑ trecentos iacuit annos ſub angelicis excubijs. donec ſcilicetcuidam abbati fuit reuelatū. vt corpus ſacrum inde tollens ad mona-ſterium vbi iam eſt tranſferret. cū ingenti leticia et exultatione atꝫ de-uotione. nos ibidem proſtrauimꝰ. ip̄m deo ſculantes. ymmo nos totosin locū ſacri corpuſcult inicientes. eidem corpora noſtra cōmenſuraui-mus. ¶ Eſt autem locus ille talis diſpoſitionis. Mons Oreb et monsille Gynai ſuis cacuminibus ꝑ grande diſtinguūtur interuallum. ſedradicibus cōiungūtur. At in eoꝝ medio p̄fatum monaſteriū. xl̓. ſanctorum eſt collocatū. Verū cacumen montis Gynai vbi virgo beata la-therinaˡ vt dictū eſt fuit deportata manibus angelicis. multum exceditcacumen montis oreb. ſed et cūcta montiū cacumina per circuitu eius.In ſummitate autē illius ſaxoſa quedam extat planicies. impreſſio-nem habens corporis humani nō ferro inſciſam nec arte aliqua factā.ſed ip̄a ſolidiſſima petra in modū cere moſtis ſe prebuit ad contactumcorporis ſacri formabilem. Sunt et ibidem ex vtroqꝫ latere ſepulcri.alie quedā impreſſiones. ſigna angelice cuſtodie p̄ſeferentes. qui ab hocſacro corpuſculo credūtur nūquā diſceſſiſſe. In hoc vt dixi loco ſupraqͣꝫ credi poteſt gaudio afficiebamur. ꝓ eo ꝙ in extremo noſtre longiſſi-me et laborioſe peregrinationis. atqꝫ ſumptuoſe termino conſtituti. nil̓nobis reſtare noueramus. niſi ꝙ ad patrium ſolum faciē noſtrā (deopropicio aliquando peruenturi) conuerteremus. Finita ergo oratio-ne. iocundam ibi fecimus collationē comedentes et bibentes que apudnos erant. deo et virgini ſacre jocundiſſimas gratias perſoluentes. Inde circumiacentes perſpeximus regiones. et longe lateqꝫ terram contē-plabamur. Videbatur autem nobis ꝙ dēpto deſexto per quod venimꝰ.vndiqꝫ rubro concluderemur mari. Adeo parum videbatur a nobis diſtare. tribus videlicꝫ leucis ſolum. cū tamen in veritate duorum diſtetſpacio itinereqꝫ dierū. In ipſo autē mari rubro pleraſqꝫ vidimus inſu-.las ſteril̓es et deſertas. ſed et vltra eiuſdem maris rubri brachiū. altiſſi-ma illa mōtana alonge proſpeximus in Tebayda regione. vbi ſanctꝰPaulus. Anthonius et reliqui plurimi patres heremiticā vitā duxereIbi etiam videtur nominatiſſimus ille maris rubri portus Thor ap-pellatus. vbi omnes naues ſpeciebus onuſte aromaticis. ex India ve-nientes applicant. Inde Alexandriam et inde venecias pergentes.
Druckschrift
Sanctaru[m] peregrinationu[m] in montem Syon ad venerandu[m] xp[ist]i sepulcru[m] in Ierusalem atq[ue] in monte[m] Synai ad diua[m] virgine[m] et matire[m] Katherina[m] opusculum hoc contentiuum per Erhardum reuwich de Traiecto inferiori impressum in ciuitate Moguntina anno salutis. M.cccc.lxxxvj. die xj. Februarij finit feliciter
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten