¶ Ex hoc vero ſequūtur abhominande feditates. Aut enim erit ibi gene-ratio ex illo vſu mulierum. aut non erit. Si erit et hoc per modū vi-te iſtius. erit profecto magna miſeria parientium et nutrientium ettanto maior quanto crebrior erit ibi commixtio marium et femina-rum. Quocumqꝫ autem modo ſit. quia mors ibi locum non habet.creſcet populus in infinitum. Finita eſt autem regio paradiſi illiuset omīs regio corporalis ſicut ex naturalibus ſcimus. quare breui tem-pore neceſſe habebit exire pars magna populi illius de paradiſo tali.et oportebit eis creari regionem aliam ad habitationem eorum. Et nōvnam ſolam ſed et infinitas. quoniam impoſſibile eſt regiones finitasquantēcūqꝫ ſint. homines capere infinitos. et hoc manifeſtum eſt eademvia qua declarant omne corpus eſſe finitum et nullum poſſe continereinfinita tanta quātacūqꝫ parua demōſtrata. Ꝙqꝫ ſi nō erit ibi genera-tio. erit ergo ſterilitas in maribus et feminabus. quare fruſtra erit ibivis generatiua in vtriſqꝫ. Amplius ſterilitas plaga eſt et leſio naturein virtute generatiua. vel ex parte virorū vel mulierum. propter quodremanet opus generationis incōpletum. Ibi autem nec plaga nec le-ſio. nec incōpletio ſiue imperfectio vlla locum poterit habere.¶ Amplius. ſcd̓m hoc vis generatiua non deſeruiret fructui ſed tantū fedevoluptati. Maximū autem bonum generationis eſt fructus ſiue pro-les. et abſqꝫ vlla cōparatione melior eſt fructus qͣꝫ voluptas iſtius cō-mixtionis. ergo priuabitur ibi virtus generatiua eo qd̓ eſt optimū inea. et minus bonū in infinitum ex ea proueniet tunc quā nūc prouenitin vita iſta. ergo vis generatiua non beatificaretur ibidem. qd̓ eſt ab-ſurdum dicere. Ꝙ ſi dixeris ꝙ non erit ibi in cōmixtione maris et fe-mine feditas vel immūdicia. ſed ſola cōiunctio corporū et amplexusabſqꝫ emiſſione humorū hincinde. Manifeſtum eſt quia equiuoce vte-ris nomine concubitus. Preterea quid erit paradiſus iſta niſi tabernaindefeſſe ingurgitationis et perpetue turpitudinis proſtibulum vt p̄tereamus innominandas alias abhominationes et feditates. que ex hu-iuſmodi cōmixtionibus mariū et feminarum ſequūtur.¶ Ꝙ autem dicit mathomet angelos pincernas futuros atqꝫ dapiferoseorum qui ſibi crederent et legem ſuam ſeraarent ⁊cͣ. Quis non rideat.ſanctos angelos felicitatem illam quā oculus non vidit nec auris audiuit. et in cor hominis non aſcendit. deſerere. vt lectos parent eis et or-nent ad turpitudines exercendas. et angelice beatitudinis ſue excellen-tiam. in coquinariā ſeu dapiferariam aut pincernariā cōmutent ſerui-tutem. Incōparabiliter enim vilius eſt ſeruire huiuſmodi lectis et menſis qͣꝫ porcis. Vnde animalis iſte homo animalibus hominibus loquēsnec futuram patriam aut eius felicitatem. ymmo nec propriam vocempecorinam intellexit neqꝫ ſomnia ſua delirus agnouit.
Druckschrift
Sanctaru[m] peregrinationu[m] in montem Syon ad venerandu[m] xp[ist]i sepulcru[m] in Ierusalem atq[ue] in monte[m] Synai ad diua[m] virgine[m] et matire[m] Katherina[m] opusculum hoc contentiuum per Erhardum reuwich de Traiecto inferiori impressum in ciuitate Moguntina anno salutis. M.cccc.lxxxvj. die xj. Februarij finit feliciter
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten