Sciendū tamen ꝙ hec ciuitas Accon nūquā fuit de terra ſancta. nec afilijs iſrael̓poſſeſſa. licet autē in diſtributione terre. tribui Aſer fueritaſſignata. aſerite tamen nūquā poſſiderūt eam. Eſt autē in prouinciaphenicis ſita. habens ab auſtro carmelum montē ad quatuor leucas etciuitatē Caypham ad pedem montis eiuſdem vltra torrentē zyſon. vbi℟lyas propheta ſacerdotes baal interfecit. vt habetur. iij. regū. xviij.¶ Phenicia vero regio ſiue ſyria phenicis adhuc extenditur vltra. contraauſtrū ad tres leucas vſqꝫ ad petrā inciſam. que caſtrū peregrinoꝝ di-citur. qui locus terminus eſt phenicis cōtra auſtrū.¶ Accon autē ciuitas munita valde erat muris mirabilibus turribuſetfoſſatis et barbicanis fortiſſimis. triangulamqꝫ habebat formā vt cli-peus. cuiꝰ due partes iugebantur magno mari. tercia pars campū re-ſpiciebat qui ip̄am circūdabat. habebat quoqꝫ duas leucas latitudiniset plus in ꝑtibus aliquibus vel etiā minus. fertilis valde erat tam inagris qͣꝫ in paſcuis et vineis et ortis. in quibus diuerſi generis fructuscreſcebant. ſed ob frequētes terrarū illarū vaſtationes etiā ip̄a deperijtdeſtructa penitus.¶ Iude contra aquilonem ad quatūor leucas eſt caſale lamperti iuxtamare vineis ſimiliter et ortis. aquis fluminibuſqꝫ habundās ſub mon-te ſaron conſtitutū.Inde tranſcenſo monte ſaron ad tres leucas eſt caſtrū Caudaleon qd̓Allexander obſidens tyrū dicit̉ cōſtruxiſſe. Sed baldiuinus rex poſteaIeruſalem iſtud denuo inſtaurauit et quibuſdam nobilibus qui indecognominabātur tradidit poſſidendum.¶ Inde modicū amplius qͣꝫ per leucam vnam eſt puteus ille āmirabilisaquarū viuentiū iuxta viā ad tyrū quantū iacere poteſt arcus. Cuiusaque ſicut d̓r in canticis fluūt impetu de libano. Quāuis aūt ſingulariter dicatur puteus. ſunt tamen qͣtuor eiuſdem diſpoſitionis ſed diſparis quātitatis. Vnus enim qui p̄cipuus eſt habet quadraginta cubitoſlatitudinis et longitudinis et eſt quadratus. alij tres circa. xxv. om̄esmuris fortiſſimis de lapidibus duriſſimis de opere inſolubili ad alti-tidinem haſte vel amplius circūdati. In quibus ita colligitur aquaet exaltatur ꝙ ad omnē partem aqua fluit vltra muros. Sūt tamennichilominus inde aqueductus facti ꝑ riuos deſcendentes tante pro-funditatis et latitiidinis. quāta eſt ſtatura vnius hominis. Deducūturautē aque iſte ꝑ totā planiciem tyri et rigantur inde orti. et terra adia-cens vbere ſatis glebe. Diſtant autem fontes iſti a mari magno pauloamplius qͣꝫ iacere poſſit arcus. et in iſto modico ſpacio impeſlūt ſex ro-tas molendini ſatis magnas. et ſtatim in mari abſorbentur. Fonti iſtiad litterā videtur cōuenire illud eccl̓eſiaſtici. xxiiij. Rigabo ortū plantationū et inebriabo ꝑtus mei fructu et ecce factus eſt michi trames ha-bundans et fluuius meus appropinquabat ad mare. Multas cōmo-ditates cōferūt incolis aque iſte.
Druckschrift
Sanctaru[m] peregrinationu[m] in montem Syon ad venerandu[m] xp[ist]i sepulcru[m] in Ierusalem atq[ue] in monte[m] Synai ad diua[m] virgine[m] et matire[m] Katherina[m] opusculum hoc contentiuum per Erhardum reuwich de Traiecto inferiori impressum in ciuitate Moguntina anno salutis. M.cccc.lxxxvj. die xj. Februarij finit feliciter
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten