Ie. xxij. Iunij ex Rodo ceptam viam per mare proſequen-tes. vento vehementius impellente. ꝑ golffum/ ſancte helenedictū nauigauimꝰ. locū vtiqꝫ periculoſum. tantaqꝫ fuit ma-ris et fluctuū cōmotio. ꝙ pleriqꝫ ex peregrinis metuētes plurimū pre timore pene infirmarentur. Poſtera vero die ſecūdiori fruebamur vento. vnde tribus expanſis velis in craſtino. id eſt in feſto ſanctiIohannis baptiſte/ regno et inſule applicuimus Cipri. tranſeūtes perquaſdā ciuitates. quarū vna Baffa vocatur. magna quondā et potensvt ruine eius teſtantur. ſed hodie deſolata et deſtructa. vbi et manſimuſipſo die ſancti Iohānis. Ibi aer eſt peſſimꝰ. ſicut et in tota fere inſulaCipri. Ibi veſtigia adhuc cernūtur egregiarū quondam eccl̓eſiarū. queolim illic fuerūt ſed et turriū fortiſſimarū. in colle quodā in medio eiuſdem ciuitatis quondā poſitarū. Ibi etiā ſubtus eccleſiam. que antiquitus fuit ordinis fratrū minoꝝ. carcer quidā magnus. ſeptem foramini-bus diſtinctus oſtenditur. vbi ſanctus Paulus aliquanto fertur fuiſſetempore. in vinculis detentus. cū ibidem euangeliū p̄dicaret. vna cumſancto Barnaba coapoſtolo ſibi adiūcto. Ibidem etiā ſub alia quadāeccl̓eſia. fons quidam reperitur bonā et hauſtu dulcem aquā ſcaturiēs.que febricitantibus dicitur remedio eſſe et cure. propter quod et in lon-ginquas aqua ip̄a terras defertur. Ibidem ſub terra ſeptem parue ca-mere demonſtrantur. in quibus ſeptem quidā dormientes. non illi quiin monte celio. ſed alij. multo iacuiſſe tempore referūtur. De p̄fata ciuitate Baffa. in aliam etiā deſtructā venimuſ ciuitatem. cui vocabulumeſt Piſcopia. quā rex quidam Anglie cū cōperiſſet ſororem ſuam Ieroſolimā pergentem. ibi a rege Cipri fuiſſe violatam. dicitur penitus de-ſtruxiſſe et totā illam patriā vaſtauiſſe. Inde ad quinquaginta miliaria de baſſa. eſt alia quedā ciuitas portū habens vbi cōmuniter appli-catur Cimiſinū appellata. quam Soldanus quidā funditus ante tempora euertit. Ibi vbicunqꝫ effodiatur in littore maris dulcis emanataqua. Ibi in craſtino ſancti Iohannis baptiſte. id eſt die. xxvj. Iunijin portum ip̄m venimus Ciprinum.ſt autē Ciprus inſula a Cipro ciuitate. que in ea eſt ſic appellata. Ip̄a eſt et paphon. que quondā fuit veneri conſecratamultū autē quondam fuit famoſa. et maxime metallis erishabūdans. cuiꝰ etiā vſus primo ibi dicitur fuiſſe repertus.Terra eſt vinifera. et fortia ſūt valde loci illius vina. Ciuitates habetmultas et nobiles. inter quas caput et metropolis dicitur Micoſia.Terra eſt mari vndiqꝫ clauſa. ſed interiꝰ ſiluis / campis/ pratis/ vineiset frugibus nimis plena. fontibus et amnibus irrigua. et multis diui-cijs. pariter et delicijs opulenta. hec inſula vocatur ſepius Cethim inſcriptura. Spaciū eius in longū tenet centū et. lxxv. milia paſſuū Inlatū vero milia paſſuū centū. xxv. Caro tamen ouina nō eſt magni inea p̄cij. ſed neqꝫ multe bonitatis. vnde cōtingit interdū oues. xij. ꝓvnocōparari ducato. Diſtat autem Ciprus a Rodo miliaribus trecentis.
Druckschrift
Sanctaru[m] peregrinationu[m] in montem Syon ad venerandu[m] xp[ist]i sepulcru[m] in Ierusalem atq[ue] in monte[m] Synai ad diua[m] virgine[m] et matire[m] Katherina[m] opusculum hoc contentiuum per Erhardum reuwich de Traiecto inferiori impressum in ciuitate Moguntina anno salutis. M.cccc.lxxxvj. die xj. Februarij finit feliciter
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten