Druckschrift 
Epistolare : Mit Briefen von Ludovicus Mondellus und Octavianus Ubaldinus
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

Qui cupis in paucis uerſari: & multa uidere:Hoc lege: quod Marius utile prompſit opus.Vberius ſacro nil dicas fonte Philelfi.Et nihil utilius hoc opere eſſe putes.Namqꝫ is rhetorica breuiter præcepit in artePræcepta: Exemplis munijt inde datisOmne genus ſcripti: uarius quo nititur uſus:Adiunxit ſollers hinc Mariana manus.Tum genus in ternas partiuit quodqꝫ figuras:Infimus eſt: medius: altiloquuſqꝫ modus.Argumenta uiri poterūt hinc ſumere docti.At iuuenis totū uendicet uſqꝫ librum.Omnia debemus Mario pro munere tanto:Multū Mondello: quo duce uiuit opus.