Druckschrift 
Epistolare : Mit Briefen von Ludovicus Mondellus und Octavianus Ubaldinus
Entstehung
Einzelbild herunterladen
 

TITVLVS XLVIIincrebruiſſet hæc uox: apud ſapientes minime crederet̉:res tamen ſic haberet: ecce diui Ioannis diem feſtum: quopecunia ex theſauris ampliſſimis illis debebat in militiamdiuidi: ex qua omnes erant futuri ꝗͣditiſſimi. Conueniuntilli Salualalio cūcti lætiſſimi: ad expugnādoſqꝫ ſuperosimperatoris iuſſu paratiſſimi: modo illi uiſum foret: ut gi/ Gigantes ingantes feciſſe fabulant̉. Credulus quoqꝫ Salualalius non ſuperoslatet: exultat: ac geſtit eo die ſe ratus fundamenta iaceread imperiū orbis occupandum: neqꝫ regina inuenit̉: necfouea quidem illa. Hiatuſqꝫ quo ad eam iter erat: inquirit̉diligentius. Eo minus inuenitur: nec inueſtigari quidemſignum poteſt: ubi nam eſſet ille aditus. Cum re perditaſpeqꝫ ſublata: ſimul eis loci aufertur memoria. Illuſos ſe ui-dent illi. Sunt qui uelint in eum impetu facto cædere in-fruſta præuaricatorem: quem putāt ac præſtygijs uſum.Sunt qui eos frænant: nec deſperandum eſſe ducant: qui-bus minime fieret ueriſimile: hunc non interim latuiſſe:ſi quid erraſſet: aut in præſtygijs perſeruaſſe: ſi hoc ſci-ret. Sunt qui ſimplicitatem illius minus eſſe caſtigandamcenſeant: cæterorum: præ cupiditate uæſaniam: qui ad-hibeant illuſionibus infernis fidem. Ex ijs fuit qui dæmo/ Dæmonisnis quandam retulerit hoc modo fabulam. Malus dæmō fabulao ſocij plurimum ſolet fauere uiris: illoſque ſæpenumeropro ſua uirili obſequi. Quod cum ſæpe alias: ſemel ubimiles quidam in tantam eſſet uitæ aſperitatem redactus:ut neqꝫ per ſenectutem militaret: nec ei quicquā ad uiuendum neceſſariū ſubminiſtraret̉. Is enim cum ſeſe in tem-pla ſæpe colligeret: ſuperoſque rogaret ſuæ mendicitatismiſererentur: tandem cuiuſdam uetulæ admonitus per-ſuaſuſqꝫ conſilio: candelas aliquot reliqua ſibi emit pecuniola: & accenſas inter ſanctorum ſimulacra in eccleſia depi-cta diuidit: cuique ſuam affigens atque orans ſuæ calami-tati ſubuenirent. Cum una ſupereſſet candela: diuiſis cæ-teris: uideretqꝫ dæmonem catena deuinctum: alligatumqꝫdiui Leonardi ad pedes: En inquit & tibi cæreum uotum