Druckschrift 
Sermones de sanctis
Einzelbild herunterladen
 

De ſancto Laurentio

baculis ⁊c̄. Tertium fuit: quia poſitus ineculeo ⁊ ſcorpionibus ceſus dicens. Abnega chriſtum. Reſpondit. Infelix has epulas ſemper optaui. Quartum tormentum fuit ꝙ laminas ferreas ignitas eiꝰ lateribus apponi fecit. Quintū fuit ꝙ Deciꝰiuſſit eum cum plumbatis duriſſime cedi:quod tormentū adeo aſperū fuit ꝙ beatLaurentius clamauit. Domine Ieſu chriſte accipe ſpiritū meum. Et vox de celo audiente Decio facta eſt dicens. Adhuc multa tibi debentur certamina. Sextū fuit ꝙpectinibus ferreis laceratꝰ ē Tūc affuit angelus dei cum lintheo tergens eius vulnera. Et tunc miles quidam Romanus nomine credidit in chriſtum: ⁊ exclamauit adbeatū Laurentiū dicens. Uideo an̄ te iuuenem pulcerrimū ſtantem ⁊ lintheo tergentem vulnera tua. ⁊ baptiſatꝰ fuit a beato Laurentio. Septimū tormentuꝫ. quiane ſic moreretur fuit poſitus in alio carcere ſine cibo et potu ac cōſolatione aliqua.Octauum fuit de craticula. quia Deciusfecit eū venire coraꝫ ſe ⁊ ait. ſacrifica dijsSin autem nox iſta in tuis expendet̉ ſupplicijs. Cūqꝫ ſacrificare nollet miniſtri exutum ſuper cratem ferreā poſuerunt ⁊ extenderunt prunis ſuppoſitis. Nonum fuitꝙ furcis ferreis euꝫ cōpreſſerunt vt citiusaſſaretur. Ip̄e autem letiſſimo vultū reſpexit ad imperatoreꝫ dicens. Ecce miſer aſſaſti vnam partem gira aliam et manduca. quia iam video quod diu deſideraui.Decimū fuit de ſale in igne poſito. Et tūcorauit beatus Laurentius dicens. Gratias ago tibi domine: quia ianuas tuas ingredi merui: ⁊ ſic tradidit ſpiritum. E Secundū de ſancto Laurentio declarandum quod in verbis thematis tangitur eſt miniſterij ſancti Laurentij excellēsremuneratio cum dicitur. Honorificabiteum ⁊c̄. Honorificauit autem eum deusPrimo in miraculorum operatione in vita et poſt mortē. In vita nāqꝫ multa miracula fecit. Ueniēs nanqꝫ ad domū cuiuſdam vidue q̄ multos chriſtianos in domoſua abſconderat quam longus dolor capitis detinebat. impoſita manu ſuper caputeius eam a dolore capitis liberauit. Itemeadē nocte in domū cuiuſdā chriſtiani veniens quendā cecum ibi repperit et facto ſi-

gno crucis eum illuminauit. Unde de eocanit eccleſia. Laurentius bonū opus operatus eſt qui per ſignum crucis cecos illuminauit. Item in cuſtodia Hipoliti quendam gentilem Lucillum nomine qui plorādo lumen oculorum amiſerat baptiſatūilluminauit. Et plura alia miracula in vita ſua fecit. Ideo de eo canit eccleſia. Fecitenim mirabilia in vita ſua. Poſt mortemetiam multis claruit et hodie choruſcat miraculis. vt patet in elongatione cuiuſdamtrabis que pro fabrica eccleſie ſue deputata erat et primo nimium breuis erat. Itemin refectione calicis criſtallini. Item in ſuſcitatione domini iudicis Stephani iudicis romani. Item in pane per ſanctulū p̄ſbyterum miraculoſe in clibano repertumet multiplicatū. Item in liberatione Henrici imperatoris. vide de his legendam etpluribus alijs. Secundo honorauit eumeccleſia in vigiliaruꝫ inſtitutione. Solusenim inter martyres habet vigiliam. Sedvigilie ſanctorum propter multas inordinationes hodie in ieiunia cōmutata ſunt.Mos enim fuit antiquitus vt in feſtiuitatibus ſanctorum homines cū vxoribus etfiliabus ad eccleſiam cōuenireūt ⁊ ibidemcum luminaribus pernoctarent. Quia vero multa adulteria in his vigilijs fiebant:ſtatutum fuit vt vigilie in ieiunia cōuerterentur. nomen tamen vetus retentuꝫ eſt vtnō ieiunia ſed vigilie appellarentur. Tertio in antiphonarū regreſſionibꝰ quod ſibi ſoli et beato Paulo cōtulit. Paulo propter excellentiam predicationis. ſed Laurentio propter excellentiā paſſionis. Quarto in octauarū celebratione. Ip̄e nanqꝫ ſolus cum. Stephano habet octauas intermartyres. Sicut beatus Martinus inter cōfeſſores. Quinto in indulgentiarū diſtributione. Nam ſummus pontifex certificatus de viſione cuiuſdaꝫ monachi monaſterij ſancti Laurentij Rome et de cingulo ſibi dato per beatum Laurentiū. adcuius tactum ſurrexit quidā defunctus. celebrata miſſa ſolenni dedit omnibus verepenitentibus ⁊ cōtritis eccleſiam predictāet omnes eccleſias per totum orbem dedicatas in honore ſancti Laurētij quarta feria deuote viſitantibus indulgentiā quattuor annorum et totidem quadragenaruꝫ.