Druckschrift 
3 (1491)
Entstehung
Seite
CCXXXIv
Einzelbild herunterladen
 

Titulus..XXIII.

mis: ſapientiā ſanctoꝝ cū prudentia huius ſeculimiſceremus. Uerū. quia mihi nō minus eſt curede his puſillis quibus cōplacuit patri omniū dare regnū referre. vtpote magis eccleſie congruentia: eapropter ab eo tēpore ipſa reſumamꝰ. Equidem diuina ꝓuidētia. que ꝑpetua mundū ratione gubernans minus in neceſſarijs deficiēs qͣꝫ natura. ſed omnia ſuauit̉ diſponens. vnicuiqꝫ oportuna tēpore ſuo cōcedens. Animaduertens pontifices loca tenētes apoſtoloꝝ. parrochialeſqꝫ ſacerdotes ſucceſſores. lxxij. diſcipuloruꝫ. quos adpredicandū dn̄s hieſus xp̄s eligens deſtinarat ꝑorbem. ab officio p̄dicationis quaſi ceſſare. ⁊ multomagis ab hereſim extirpatione et ī zelo animarum tepeſcere. eccleſie ſue ſacroſancte affluenterꝓuidit. ſuſcitando tēpore illo ordinē mendicantium. qui his tam ſolerter qͣꝫ ardenter inſiſterentHic autē ordo bifariam diſtinctus inuenit̉. in predicatores videlicet ⁊ minores. qͥbus tamē adiuncti ſunt ex priuilegio heremitani ⁊ carmelite. Hivtiqꝫ ſunt due oliue pinguedine dilectionis ⁊ deuotionis: ⁊ duo candelabra lucētia ante dominūorbem doctrina illuſtrantia. Hi duo cherubin ſapientia plena obumbrantia ꝓpiciatoriū: necnon ⁊duo ſeraphin caritate ardentia. clamantia. Sanctus. Sanctus. Sanctus dn̄s deus ſabaoth. implentes omnē terrā gloria eius. documentis ⁊ exemplis. Hic ſtatus mendicantiū vtrūqꝫ ſtatū videntur comprehendere prelatoꝝ eccleſie. epiſcoporum ⁊ alioꝝ quo ad actum doctrine ⁊ p̄dicationis ſpectantis ad vitā actiuā: ⁊ ſtatū religioſoruꝫſeu monachoꝝ deſeruientiū contēplatiue quo adcerimonias regulares ⁊ officia. vnde dici poteſtvita mixta: quā vt perfectiſſimā tenuit chriſtus. Primi patres inſtitutores eoꝝ fuerūt beatiſſimi dominicus ⁊ franciſcus contēporanei. ſe fratres ad hoc ſiml̓ deputatos. ex domini reuelatione in eccleſia ſancti petri in vrbe primo recognoſcentes et in oſculo ſancto mutuo amplexantes.Et dominicus patriarcha predicatoꝝ. prior quidam tempore quo ad mundi ingreſſum. et ex eoegreſſum. ac etiaꝫ ad conuerſationē religionis etactum p̄dicationis. Nam per decē annos anteqͣꝫconfirmationē ordinis ꝓcuraret in hyſpania ⁊ toloſana regione iam religioſus ⁊ pauper predicando diſcurrebat. Patriarcha aūt mīoꝝ franciſcusprius confirmationē ſui ordinis ꝓcurauit. nō ſolennem tamē: ſed vt permiſſionē ꝓtunc talis ſtatus vtpote vicinior curie ab Innocentio tercio.Dominicus vero ab eodē promiſſionē confirmationis habuit: ſed executionē a ſucceſſore eius honorio ad curiā reuerſus accepit. Ab eo igit̉ vt patre proprio quē honorare dominus iubet reuerendo et collaudando. et vtinam veſtigia eius imitari mereantur: ſumemus exordium et de ordineſuo et filijs.Ego feci inquit .§. I.diuina ſapientia. vt in celis oriretur lumen Eccleſiaſtici. xxiiij. Incarnata em̄ lumen gratie ſapientie. ⁊ demū glorie effudit in celis eccleſie militātis⁊ triumphantis. vel in celis. i. ſanctis. E quibus

copioſiſſime fulſit patriarcha dominicꝰ. Quodnomen tripliciter ethimologizatū inſinuat. Namdominicus quaſi a dn̄o cuſtoditus .ſ. a corruptione peccati. Et vnde. niſi quia in benedictionibusdulcedinis gratie a dn̄o eſt preuētus: ita vt in ip̄aſui etate tenella. cor ei iam ineſſet ſenile. Secūdodominicus quaſi dn̄i ſui cuſtos. vinee videlicetſue. que eſt eccleſia per latratus predicationū cōtra lupos rapaces. tam demonū qͣꝫ hereticorum:quoꝝ inſidias detegebat. ne oues dominice raperentur. Tercio dominicus quaſi totus domini vichriſtus ſit dn̄s abſolute ⁊ auctoritatiue: dominicus autē participialiter ⁊ poſſeſſiue. vt merito dicatur ciuitas ſuper montem poſita. Ambroſius.Mons ipſe xp̄s eſt. ſuper quē dominicus vt ciuitas. quia omnes ſenſus ſui interiores ⁊ exterioresac opera vniti in diē. ⁊ ideo ciuitas. quaſi ciuiumvnitas. Ciues autē anime ſunt cogitationes ⁊ affectus. qui quanto ſunt magis vniti in deū: tantoferuentius feruntur ⁊ frequētius in deum ad diuina intuenda. Beati mundo corde dicit̉ Matheiquinto. quoniā ipſi deum videbunt. Quanto em̄ſenſus ⁊ affectus magis abſtrahuntur a terrenis⁊ feruntur in deū. tanto mens fit purior ⁊ mūdiorad videndū diuina. vnde ꝓpter maximā mundiciam ⁊ vnitatē affectus cū deo. Habuit multas viſiones diuinas. ſicut cū vidit xp̄m velle munduꝫiudicare ⁊ finire. ſed virgo Maria rogauit ꝙ expectaret ⁊ mitteret p̄dicatores dominicū et franciſcum ⁊cͣ. Et iterū cum vidit petrū ⁊ paulum mittentes eū ad predicandū. Et cū vidit celum apertum ⁊ de omni genere religionū fratres in gloria⁊ ſuos non vidit. ſed a filio fuit dictū ꝙ erant ſubclamide virginis marie. quos ibi vidit ⁊cͣ. Et dicit quidā magiſter ordinis minoꝝ. qui compoſuitlibrum magnum de beato dominico valde magiſtralem. ꝙ in dicta huiuſmodi viſione poſſet diciſcolaſtice nō aſſertiue. ꝙ tunc viderit dominicusdeum per eſſentiā. vt paulus in raptu. Et ideo ciuitas poſita dicit̉ in monte. id eſt chriſto. quia totus conformatus ⁊ tranſformatus in eo. Pauciſſimiqꝫ reperientur ſancti. quoꝝ vita ⁊ conuerſatioſit ita ſimilis chriſto. nō ꝙ velimus xp̄o coequarabſit a nobis ſermo iſte. cum in infinitū diſtet ip̄e⁊ quilibet ſanctꝰ ab eo in gratia ⁊ ſanctitate. Nonem̄ ad menſurā dat deus ſpirituꝫ ſcilicet chriſto.Iohannis pͥmo. ſed gratiā infinitā habuit. Sanctis autē per partes ⁊ ad menſurā datur. Apparebit autē magna ſimilitudo eius ad chriſtū: ex diſcurſu vite et operum eius. Itaqꝫ quia chriſtoſimilis. a domino chriſto aptiſſime denominatuſeſt dominicus. Ego ſum lux mundi ait dominusIohannis octauo. et de dominico canit eccleſia.vos eſtis lux mundi. Lux mundi naturalis ē ſolqui dicit̉ dominus planetarum: principalius illuminans ⁊ influens in iſta inferiora. Unde ⁊ diemei attributam a gentilibus dominicā nominamꝰ.Lux vero ſpiritualis ⁊ que illuminat omnem hominem venientē in hunc mundū eſt dominus. ſine quo nullus illuminat̉. Et quia permaxime dominus illuminare dignatus eſt eccleſiā ſuam beati dominici meritis et doctrinis. ideo dominicus