Druckschrift 
Expositio mysteriorum missae
Einzelbild herunterladen
 

ligans faſcia vberibus lactans virgineis In preſepio reclinauit. Cogita ieſum in preſepio videas iacentemet vagientem. Repetitio introitus. Notat circumciſionem que facta eſt die octaua. eooctaua dies eſt repetitio prime diei mēte conſidera paruulum ieſum. immo eternū dei verbum pre dolore vulneris circumciſionis miſerrime vagientem. O quantacompaſſione viſcerum effuſione lachrymarum virgomater nitebatur blandiri paruulo. et ipſum plorantemconſolari. et confouere vberibus ſanctis brachijs pijſſime ſtringere in eius dolore tranſfigi immo quelibetguttula ſanguinis ieſn fuſi ac lachrymarum fuit vulnꝰin corde matris marie virginis. Et potuit dicere vt vxor moyſi circumciſo puero ſuo ſponſus ſanguinum tumihi es. Kyrieleyſon ter. Hic petitur aduentus chriſti ſpiritualis in mentemEt ſonat kyrieleyſon id eſt domine miſerere. quia puericito remittunt offenſas et cito dāt etiam precioſiſſima.Et quia dominus ſcd̓m Dyoniſium eſt nomen ſuppoſitionis que conſiſtit in tribus. Uno modo eſt nomen honoris dignitatis Secundo modo eſt nomen ditiſſimepoſſeſſionis. Tercio eſt nomen fortitudinis virtutisNos autem per peccatum triplicem incidimꝰ miſeriamſcilicet ſubiectionē ſeruitutis peccati. quia qui facit peccatum ſeruꝰ eſt peccati. ſic clamamus noſtri miſerere.Secūdo incidimꝰ paupertatem boni ingratuiti. Trenorum. iij. Ego vir videns pauꝑtatem meam. ſuꝑ quo clamamus noſtri miſere̓. Tercio incidimꝰ conculcationeꝫa demonibꝰ viliſſimis. Treno. vlti. Serui domīati ſūtnoſtri. Pſal. Conculcauerūt me inimici mei tota dieſic clamamus noſtri miſerere.