Adde quod aſpectu coeli viciata malignoArua negant victum. pingues iactata per agrosSemina vel pereūt vel inanes culmus ariſtasErigit: et triſti meſſor ligat ordea fronte.Si foecunda ceres aut lęti viribus agriAut hominum ſtudijs vſquā fuit: inuida grandoPulſa per aereos magno cum murmure tractusImpellente noto ſtrauit: longoſqꝫ laboresPerdidit: ⁊ niuibus cererem glacialibus hauſit:Et pādus ingentes voluens ex alpibus vndasInſubrum venetumqꝫ domos penetrauit: ⁊ omnisAggeribus fractis agri vaſtauit honores:Nec ripis tantum: ſed ⁊ ipſis altior ibatArboribus: ſalicum ꝑ ſumma cacumina nautisCurſus erat. fugit prothei pecus omne ꝑ agros:Altaqꝫ montanę petierunt ęquora nymphę:Sicut cum bellis olim ciuilibus vrbesArſerūt Italę: cum Cęſaris arma ſuperbiInuaſere lares patrios gentemqꝫ latinam:Mira canam ⁊ noſtris fortaſſe nepotibus olimNon factura fidem: Benaci ſparſa per agrosTanta locuſtarum nubes. vt pinguia paſſimPaſcua ⁊ extortas ſegetes nemorumqꝫ decoremTemporis exiguo tractu conſumpſerit omnem:Nec poterat ſumptis hominum ſolertia telisFatales arcere feras: Caua tympana latosImplebant ſt repitu campos: nec territa tantoDira lues ſonitu. herbarum radicibus imisMorſibus hęrebat: vicina per oppida poſtqͣꝫRumor ijt Capere arma viri. concurrere turbę
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten