fuerunt in ea trigintaquattuor milia canonizati. ¶ Tercio exaltata fuit religio ſancti benedicti rōne numeroſitatis. Sub iſta nanqꝫſancti benedicti militāt monachi nigri: de qͥbus fit mentio in clemētina. ne in agro. Quicum eſſent relaxati reformati ſunt in ꝯgregatione que dicitur ſancte iuſtine habentes ſpeciales cōſtitutiones et exemptiones per Eugenium papā quartum cōfirmatas. Sub regula inſuꝑ ſancti benedicti militāt ciſtercienſes. quos beatus Bernardus mirabiliter dilatauit: camaldulenſes inſtituti per beatumRoncaldum. Ordo vallis vmbroſe. Ordohumiliatorū. Ordo montis oliuarum. Cluniacenſes. Silueſtrini. et Celeſtini. quorumordinem inſtituit ſanctus petrus de murrone. ¶ Quarto exaltata fuit religio ſancti benedicti rōne gratioſitatis. Nam ſummi pontifices eidem cōceſſerunt ampliſſimas gratias indulgentias et exemptiones. Religionēip̄am ſemꝑ affectu pater no fouentes.¶ Qualiter ſanctus Benedictus fuit etiamſanctitate perfectus: quod oſtendunt eius miracula: et ſpiritus prophetie atqꝫ commotiomundi.¶ Capitulū. ij.Ecunda prerogatiua ſancti benedictiquare memoria eius in benedictōe eſt:dicitur ſanctitatis ꝑfectio: quā colligere poſſumus ex tribus.Primo ex miraculoꝝ rutilatione.¶ Secundo ex ꝓphetica illuſtratione.¶ Tercio ex mundi cōmotione.¶ Primo colligimus perfectioneꝫ ſanctitatis beati benedicti ex miraculoſa coruſcatione. Fecit enim deus illum coruſcare multismiraculis: ex quibus aliqua recitabimus q̄Gregoriꝰ in ſecūdo dialogoꝝ libro fideliterdeſcripſit. Et primū eſt de capiſterio fracto ⁊cōſolidato. Natus enim benedictus ex nurſia ꝓuincia cum romē liberalibꝰ ſtudijs traditus eſſet: in ip̄a ſui infantia litteras deſeruit: et deſertum petere decreuit. Quem nutrixſua que eū tenerrime diligebat vſqꝫ in quendam locum qui dicitur effide ſecuta eſt. Ubiad purgandū triticum mutuo capiſteriumpetijt. Sed ſuper menſam incaute ponens:et corruens in duabus partibus fractū viditquam benedictus flere proſpitiens partes capiſterij accepit: et ab oratione ſurgens int̓egre ſolidatū inuenit. Poſtmodum nutricemocculte fugiens in quendā locum venit: vbitribus annis hominibus incognitus manſit. Excepto quodam monacho romano nomine: qui ſibi ſedule neceſſaria miniſtrabat.¶ Secundum miraculum fuit de aqua educta in monte. Nam dum vndecim monaſteria cōſtruxiſſet: ex quibus tria ſurſum in rupibus montis erant. Fratres deorſum cummagno labore aquas hauriebant. Cunqꝫ virum dei ſepe rogarent vt monaſteria illa mutaret: quadam nocte cum quodā puero montem aſcendit: vbi diutius orans petras in eodem loco pro ſigno poſuit. Cunqꝫ domū redijſſet: et fratres pro eadem aqua ad eum veniſſent dixit. Ite in illam rupem in qua trespetras inuenietis: in modico cauate. Ualetdominus inde vobis aquam ꝓducere. Quieuntes et iam rupem illam ſudantē inueniētes cōcauum locum fecerunt: et mox aqua repletum inuenerunt. Que vſqꝫ nunc tam ſufficienter emanat: vt ab illo montis cacumine vſqꝫ ad inferiora deſcendat. ¶ Terciū miraculum fuit de ferro natante et redeunte admanubrium. Quadam enim vice: cum circamonaſterium viri dei: quidam cum falcaſtrovepres abſcinderet: ferrum de manubrio exiliens in quendam lacum profundiſſimū cecidit. Cunqꝫ de hoc ille nimium anguſtiaretur: vir dei pietate motus manubrium in lacum poſuit. et mox ferrum vſqꝫ ad ſuum manubrium enatauit. Quartum miraculū fuitde puero mortuo reſuſcitato. Dum enim faciente hoſte maligno cecidiſſet pars cuiuſdāparietis: interfeciſſetqꝫ monachum quendāvir dei puerum illum mortuum et laceratūad ſe in ſacco adduci fecit. Et oratione factaipſum a mortuis ſuſcitauit.¶ Quintum miraculum fuit de vaſe vitreoproiecto: ⁊ oleo multiplicato. Quodā tempore dum totam prouinciā in qua erat ſanctusBenedictus fames valida occuparet. Et virdei omnia que inuenire poterat egentibusminiſtraret. Itaqꝫ nihil in monaſterio preter modicum olei in quodam vaſe vitrio remanſiſſet. Iuſſit cellerario vt illud modicuꝫolei cuidam egenti daret. Ille vero ibidempauperem audiuit: ſed obedire contempſit.Quod vir dei vbi cōperijt vas vitreuꝫ cumoleo per feneſtram proijci iuſſit: ne quid inmonaſterio per inobedientiam remaneret.Proiectum itaqꝫ cum per ſaxa ingentia cecidiſſet: Nec vas fractum nec oleum eſt effuſum. Quod ille leuari iuſſit: et dari integruꝫegenti foris poſtulāti. Monachum autemLb 6
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten