Druckschrift 
Opus tripartitum
Einzelbild herunterladen
 

xi

actum vel cominixtioneꝫ viri et mulieris. autinordinato appetitu carnalis commixtionis cuꝫtali vel tali perſona Interdum etiam ex peruerſa doctrina parentum. ſeruitorum aut ancillarum. ſiue quod magnum facinus eſt magiſtrorum. cum quibus iuuenis aliquis cōuerſatur aut nutritur. vel poſtremo ex ſola peccati malicia. Ceterum propter deteſtandumpeccatum hoc olim mūdus conſumptus eſt vniuerſali diluuio. et quinqꝫ ciuitatos ſodomeet gomorre igne celeſti ſuccenſe. vt habitatores earum viui de ſcenderent in infernum.Propter idem peccatum hoc quod diuinam exclaniat vindictam. veniunt ſepiusfamēs. guerre. peſtes. mortalitates.inundaciones aquarum. proditiones regnorum. et alie multiplices clades prout ſcripture teſtantur. Principale vero et efficaꝫcontra peccatum hoc et generalitor aduerſusluxuriam remedium eſt ſobrietas victꝰ. malorum vitare conſortia et ocium. malas etnoxias cogitationes ſtatim repellere ne figantur ī corde. ex toto conatu cordis preces ad deum. virginem mariam. ſanctos ſanctaſqꝫ dirigere. cognitiones ſuas aliorſum diuertere.et interdum corpotalem penam libenter aſſumēte. quemadmodum quidaꝫ peritus linguāpropriam mordens et temptationem alloquens ſpuendo dicebat. phy. phy. phy.