rationem qua perditus indigebat. Tu peperiſti mūdo reconciliatorem quemreus non habebat. Per fecunditatem tuam dominamundus peccator eſt iuſtifieatus: damnatus. ſaluatus. exul reductus. Bartus tuus domina munduꝫcaptiuum redemit. egrumſanauit. mortuum reſuſcitauit. Telum ſydera. terra flumina. dies. nox. et quecunqꝫ humane poteſtati vel vtilitati ſunt obnoxia. vt ammiſſum decus ſeſe gratulantur per te quodammodo reſuſcitata et noua quadamineffabili gratia donata.quaſi enim omnia mortuaerant cum ammiſſa congenita dignitate fauendi dominatui vel vſibus deumlaudantium ad quod factaerant obruebantur oppreſtione. et decolorabant̉ abuſu. ydolis ſeruientium. propter quod facta non erant.Quaſi vero eadem reſuſcitata letantur cum iam deum confitentium et dominatu reguntur. et vſu decorantur. Noua autem et
ineſtimabili gratia quaſi exultauerunt. cum ipſum deum ipſum creatorem ſuumnon ſolum inuiſibiliter ſupra ſe illa regentem ſenſerūtſed etiam viſibiliter inter ſeeiſdem vtendo ſanctificantēviderunt. Hec tanta bonaper benedictum fructum benedicti vetris benedicte marie ꝑ eruenerunt. Sed cur ſolum loquor domina beneficijs tuis plenum eſſe mundum. Inferna penetrant. celos ſuperant. Per plenitudinem enim gratie tue. et quein inferno erant ſe letantur liberata. Et que ſupra mundum ſunt ſe gaudent reſtaurata. Per eundē quippe glorioſum filium glorioſe virginitatis tue: omnes iuſti quiobierunt ante vitalem eiusmortem exultant diruptionecaptiuitati ſue. ⁊ angeli gratulantur reſtitutione ſemirute ciuitatis ſue. O femina mirabiliter ſingularis. ⁊ſingulariter mirabilis. perquam elementa renouanturinferna remediantur homines ſaluantur angeli redintegrantur. O femina plena