Druckschrift 
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Einzelbild herunterladen
 

Nocte ſequenti incidimus in Cornerum qui eſt peſſimus maris diſtrictus pe-riculoſiſſimus quia mare ibi rapidiſſimo curſu contra anchonam tendit niſi guabernatores arte induſtria prohibeant mare nauem rapit. in portum anchonēiemlonge poſitum deportat. In illo cornero grauiſſimam noctem egimus tempeſtatevalde horribilem paſſi ſumus inquietudinem.Illuceſcente autem die mitigatus eſt ventus venimus in Hiſtriam que eſt natio dalmacie polam ciuitatem vidimus. circa veſperas in portum rubinēſem ve-nimus. De nauibus autem excuntes in ciuitatem Rubinam que in monte eſt aſcen-dimus ad veſperas in eccleſiam ſancte Eufemie virginis. Auditis veſperis qꝛ colalegium eſt ibi. aperuit nobis prepoſitus eccleſie tumbam ſancte Eufemie virginis. corpus eius integrum vidimus. Miraculoſe enim de calcedonia vbi fuit martyriſata venit in eadem grauiſſima tumba per vndas in rubinam his viſis naues re-ingreſſi ſumus.Die ſeptima ſoluta eſt claſſis nauigauimus vſqꝫ ad parentium ciuitatem hiſtri- illo die ibi deguimus. qua adueſperaſcēte claſſem reingreſſi nocte leuatis anchoris cum optimo vento nauigauimus. cum ingenti leticia. valde enim periculoſumeſt ibi quando non ſunt venti optati. pre leticia ergo noctem illā pene inſomnē duximus mane.Die octaua venecias ciuitatem vidimus. Porro qͣꝫcito veneti nos viderunt. oēscampanas ciuitatis cōpulſauerunt. plurimi in barcis obuiam nobis venerunt vtiſoliti ſunt facere in aduentu felici ſecundo nauiū vel galearum ſuarum. Ante portum ſancti Nicolai extra caſtella claſſe ſtabilita multoqꝫ auro patronis ſoluto. inbarcis portum ciuitateꝫ ingreſſi ſumus in hoſpitia noſtra. letātes maiorem in mo-dum atqꝫ gaudentes. nimirum optata denuo litora apprehendimus. multū pͥus terris iactati alto. Sed magnifice deo gratias egimus qui nos de magnis ſe-pe periculis anguſtijs ſua clementia miſericordia atqꝫ beatiſſime virginis mar-tyris katherine haud dubiū interuentu liberauit reduxitqꝫ ſalute ip̄e omniū ſal-uator liberator xp̄us ih̓us in ſecula benedictus Amen.Secunde peregrinationis ad diuam virginem martyrem katherinamin montem Synai proceſſus Finit feliciter.