Omnia autem ſuperiora galee in aquis natabant. Et ip̄i marinarij tota nocte in aquiscurrentes vela crebro mutabant.Porro tempeſtate illa durante cum naues abinuicem longius eſſent ſeperate vna vi ventorum acta ad latus noſtre galee grande impetu impegit vehementer. barcamqꝫ colla-teralem dirupit penitus et deſtruxit noſtra vero coquinam fregit eius et omnia que inea erant.Quantum autē terrorem cōtactus ille galearum nobis omnibus incuſſerit. qͣꝫtus ſtrepitus fragor et clamor et anguſtia fuerit nō facile explicari poteſt. nos enim qui inferiuseramus in carina omni momento interitum expectantes cōcluſi in tenebris trepidi ma-iorem in modum ſuſpenſis ſic animis ſtabamus. Cum autem infelix illa nox tranſiſſetomnes vertiginoſi effecti ſanctum inuocabamus qua poteramus deuotione Nicolaūcuius imminebat feſtum dicentes. Suſcipe nautarū pater nicolae precatus. Aſſis ⁊ ſolita nunc pietate tuis. vel ſimilē in modum.Ie ſexta decembris vbi lux clara refulſit vidimus nos nullum habere adiu-torium et ventum inutilem fortem nimis exiſtere. deſperantes ergo iterū velavento cōmiſimus. qui rapta claſſe eam curſu velociſſimo in cicladas inſulasreportauit ad locum vnde nudiuſtercius egreſſi fueramus in portum milo.ibiqꝫ naues tonſillis alligatis et anchoris immerſis hyemare ibi timuimus. pro eo ꝙin diebus patronorū maris mare ſolito implacabilius habuimus. Sunt enim ſcd̓mmarinianorum eſtimationē ſingulares patroni maris ſanctus Clemens. ſancta Ratherina. ſanctus Andreas. ſancta Barbara. ſanctus Nicolaus. ſancta dei genitrix Mari-et ſancta Lucia. omnibus his diebus difficilem habuimus nauigationē demptis vlti-mis duobus. in quibus ſi maleam nō viciſſemus per hyemem totam ibi manere coactifuiſſemus. hoc firmiter tenent marinarij. Multis enim ſuperſtitionibus vacant in na-uibus quādo nauigatio nō eſt iuxta eorum vota. Alij dicebant ꝙ peregrini terre ſancteeſſent in cauſa quia res furtiuas ſecum ducerent de locis ſanctis. vel aquā iordanis quāſmipliciter dicunt impedire nauigationem.Ie ſeptima decembris inutilem ventum habentes. eodem manſimus in locopoſt prandium vero plures orationis gratia ad litus nauigantes in cappellaque ibi erat in honore virginis Marie dedicata eidem ſeſe cōmendaueruntAlij cantabant crebro hos verſus. deuotius ad virginē ip̄am clamitantes.Salue ſplendor firmamēti tu caliginoſe menti deſuper irradia. Placa mare maris ſtella ne inuoluat nos procella et tempeſtas obuia. Uidebatur autem nobis tanqͣꝫ ſeſe in-clinans virgo Maria ſic nos affaret̉. vento in melius mutato. et claſſe ad receſſuꝫ aptata. Pergite iam miſeri ſancta theotocos inqͥt. Et velis in flatis portus intrate ſalubres.Ante ſolis ergo occaſum portum exiuimus et tota nocte in lumine lune tranquilla na-uigatione profecti ventum ſequebamur optatum.Ie autem octaua que erat feſtum cōceptionis beate virginis fortiter proceſſimus cōtra maleam eaqꝫ poſt meridiem cōſpecta cōterriti ſumus metuentesiteratam repulſionē. Sed adueſperaſcente die vento ſemper in melius con-fortato repente cornu illud ſeuiſſimū malee ſine labore pene ſuperantes ſubvnius hore ſpacio decem et octo miliaria pertranſiuimus. Hoc cum fieret ingenti om-nes gaudio fuimus exhilarati tubicines pre leticia canebant. et omnes galiothe cōcla-mabant omneſqꝫ pariter vociferabantur deum laudantes. Interea vero nox incidensprohibuit ne ventū bonū ſequi iuxta votū poſſemus. qꝛ ad latus ſiniſtrū ꝓmontoriummalee habuimus. Ad dexterū aūt mare ſcopulis et cautibus plenū. nec erat portus inquē intrare poſſemus. Iccirco remiſerūt gubernatores omnia vela. naues ad latiora loca natare ꝑmittentes. dimittētes eas ibi ad ſortem in deuijs aquarum currere ſicut cur-rit equus laſciuus et effrenis. nunc cum prora nunc cū puppi ſe erigentes. nunc ad hocnunc ad illud latus ſe inclinantes. et motibus cōtinuis et importunis agitabantur in-ter ſeuos fluctus nec ſtabant nec progrediebantur. Propterea noctem inquietiſſimam
Druckschrift
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten