xxettt
tes per ciuitatem in domū quandam fuerūt adducti in qua grandis fornax ſtabat plu Mres habēs ꝯcauitates. in quas certo tempore tria aut quattuor milia ponuntur oua gallinarum. aucarum. anſerum. et columbarū. et fimo cooperiuntur. carboneſqꝫ in debitaproportione fornaci imponuntur. ex quorum ardore oua caleſcūt et vitella viuere moxac pulli creſcere paulatim incipiunt. et ita abſqꝫ incubatione matrū excubantur ſimul-qꝫ ſub manu paſtoris ad paſcua ducuntur. vt oues vel ad forum vt ibi vendantur. Etqͣꝫuis id ficticium videri poſſit. tamen reuera ita ſeſe habet. nimirum animalia illa quehumana arte et induſtria excubantur. diſciplinabiliora ſunt his que ẜm naturā ſue ſpeciei generantur. ſequuntur enim homines ſicut pulli ſuas matres.Equenti biduo ad receſſum nos parabamus et interdum ad videndum ra-ra et mira hincinde vagabamur. qui vero ex noſtris Soldanum prius nonviderant illo in tempore viderūt. Porro die. xix. octobris que erat dominicaxxi. poſt octauas trinitatis. cōuenientibus nobis in vnum vt miſſam in locoſolito audiremus. ecce due vxores trutzelmanni vt miſſe intereſſent aduenerunt. ad quarum preſentiā dum trepidaremus qꝛ paganas reputauimus dixerūt ſe eſſe chriſtianasde eccleſia catholica. nec niſi in fide noſtra ſe mori velle affirmabāt et ita nobiſcū miſſaꝫpariter audierunt. Porro peracto prandio rebus omnibus diſpoſitis ad receſſum. burſas noſtras aperientes pro hoſpitio pro familia proqꝫ naui ꝯducta. pro aſinis et equisqui nos cum rebus noſtris ad nylum deducerent pecunias expoſuimus non paucas.quo facto precedente trutzelmanno per medium chayri ꝓceſſimus in aſinis cum ſarci-nulis noſtris cōtra nylum. qua in via irriſiones iterum et cōtumelias atqꝫ etiam percuſſiones ſuſtinuimus nō paruas. At vbi ad portum nyli applicuimus et paratam ingreſſifuiſſemus nauē. trutzelmannus chayrinus ad ꝓpria rediens nobis valedixit. et quendāalium ſarracenum doloſum in locum ſuū ſurrogauit. qui nos in alexandriam vſqꝫ conduceret.De tranſitu ex Chayro per Nylum verſus alexandriam.Taqꝫ nauigantes per Nylum bidui ſpacio venimus lento ſatis curſu ad ci-uitatem cui nomen Roſſetum. Inter nauigandum autem pertranſito oppi-do quod Uoy vocatur. Ab inde vſqꝫ roſſetum circumſpicientes delectabi-les pulchras et fertiles valde ad dexteram et leuam vidimus regiones: ha-bentes ab vna parte Aſiam. ab alia Affricam. Nilus enim has duas mundi ab inuicēpartes ſecernit. Oppida etiam amena et villas multas vidimus. terraſqꝫ ortis. agris et viridarijs ameniſſimis exornatas. in quibus cannamelle. dactili et alij fructus multipharij creſunt. quorū ſimiles omnibusⁱ illis in terris nō vidimus vſqͣꝫ. Uerum hec ameni-tas et vbertas tantuꝫ in illis erat terris circumiacentibus quas nylus extra alucum ſuūeffluens perfundere poterat et irrigare. reliqua vero terra ab vtraqꝫ parte arenoſa eratſterilis et deſerta. Habuimus etiam multas naues obuiam que de Alexandria in chayrum pergebant. et he a ſarracenis funibus ſurſum per nyluꝫ trahebant̉. quemadmodūnaues ex Colonia per rhenū equis maguntiā trahuntur. Alique etiam naues ſpeciebꝰaromaticis onuſte nos comitabantur. vidimus etiā in flumine nyli plurimos cōcodril-los qui beſtijs. piſcibus. et hominibꝰ inſidiant̉. erātqꝫ aliqui groſſi valde et longi ad ſtaturam hominū duoꝝ pertingentes. Aliqui etiam maiores. aliqui vero minores. habēt-qꝫ beſtie ille ſordidos et horribiles aſpectꝰ. corpus vero duriſſimis ſquamis vndiqꝫ cō-pactum atqꝫ cōtectum in modum thoracis. quarū forme ſiue figure alias lacertis in capite preſertim caudis ⁊ pedibus aſſimilant̉. Nuſqͣꝫ reperiuntur alibi niſi in iſto flumineſub chayro et nō ſupra. Uerū etiam in mari galilee aliquando inueniuntur ſicut et pleriqꝫ alij piſces in iſto flumine abundant. quorum ſimiles prefatū mare galilee habet. quiin nulla alia reperiuntur aqua. Unde nōnulli opinantur ꝙ cōgregatio aquarum dictimaris galilee partim ex nylo effluat per occultos terre meatus. ſolent naute captis cocodrillis pelles detrahere. et eaſdem deſiccatos mercatoribus vendereⁱ qui eas in longinquas ducentes terras. pelles falſo aſſerunt eſſe draconum.