Druckschrift 
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Einzelbild herunterladen
 

faciunt baptiſari. ob id quidem (multorum opinione) vt pueri ſalutem cōſequanturanime. neqꝫ vt in fide chriſtiana perſeuerent. ſed vt in paternis bonis et officijs fiant ſucceſſores. Nam abolim omnia mammalucorum bona dum rebus excedunt humanis:Soldano cōfiſcantur. nec poteſt quiſpiam ſarracenus vel more ſarracenico natus. puta baptiſatus. fieri mammalucus. iccirco māmaluci filios ſuos baptiſatos mox vbidiſcretionis annos attingunt. Soldano ſiſtunt: pollicentes ſe fidem chriſti abnegatu-ros ſi paternis bonis et officijs ſuccedere ſinantur. Quo admiſſo fidem abnegant. et inlocum patrum ſurrogantur. quod alias nequaqͣꝫ fieret ſi ab vtero in mahumetica perfidia nutrirentur. Eſto ita ſit. bonum tamen eſt nomen ſaltem chriſti et ſacramentorūeius vſum. inter gentes remanere. affectumqꝫ in eis foueri ad ritum natalem. Indubitatum enim eſt mihi ſi puri ſarraceni terris illis dominarētur. locus nobis chriſtianislatinis et acceſſus ad loca ſancta tranſmarina minime pateret. ob implacabile eorum innos odium et inexorabiles inimicicias. quibus nobis ſunt infeſti. ſed quia Soldanusip̄e et omnes ſui curiales et armigeri atqꝫ prefecti locorum ſunt mammaluci. protegi-mur ab eis.Ie. xij. octobris audita miſſa (Nam dominica viceſima poſt octauas ſanctetrinitatis currebat) didicimus quodam nobis referente galee veneciane inportu exiſtentes Alexandrino. ſpeciebus aromaticis onerarent̉. atqꝫ ad celerem pararentur receſſum. quo ex rumore plurima fuimus affecti iocunditate. in eiſdēgaleis repatriare ſperabamus. Eodem die poſt cuiuſdam adducte beſtie quam copinnominant ludum viſu mirabilem. tres chriſtiani captiui et pene nudi vincti cathenis.lamento miſerabili ſuas deflentes calamitates. elemoſynā a nobis precabantur. Hancenim ſarraceni diſcretionem ſuis obſeruant cum captiuis. tribus in ſeptimana diebꝰcos ex ſuis emittunt cuſtodijs. cathenis vinctos. et per vicos populoſos et curias ma-iores pro petenda elemoſyna circūire permittunt: ſub manu cuſtodum. et quicquid ibiacquirunt id tenere in cibos expendere. vel etiāinde ſe liberare et redimere ſinunt̉.Adueſperaſcente iam die tempus ſarracenice cōmeſſationis et diſſolutionis incumberet. omnis hoſpitis noſtri familia inſanire cepit cantare et corizare. et cum inſtrumētis muſicis ludere. ip̄e quoqꝫ patronus cum duabus ſuis cōthoralibus cultū meretri-cio exornatis. vna cum cōcubinis et ancillis. accenſis candelis. lectos noſtros circūie-runt. vt riſus et leticie materiam et cauſam acciperent ex nobis. vnde et noctem illam habuimus opido inquietam propter clamores et inſanias ſarracenorum cum ſtrepitu etimpetu per vicos et plateas currentium et vlulantiū in turribus. vt illo in tempore mo-ris eſt ſui vſitati.Ie. xiij. ſumpto prandio in partes nos diuidentes. tres aūt quattuor ſimul etnon plures. vicos intrauimus mercatorum. vbi tantam vidimus hominummultitudinē. tantaqꝫ erat preſſura ſicut eſſe ſolet Rhome ad ſanctum Petrumin anno iubileo. et tot venditores et emptores viſu mirū: et pene incredibileeſt auditu. Neqꝫ arbitror populoſam tam grandē tam prediuitem atqꝫ prepotentihodie ſub celo eſſe ciuitatem. ſicut eſt iſta Chayrum babylonica. Ibi armis et pannisſericis cōparatis et beſtijs quibuſdam monſtruoſis: in forum venimus vbi hominesſicut beſtie vendebantur. et cōpatiebatur anima noſtra paruulis ibi ſedentibus qui ſu-am venditionem expectabant. Cunqꝫ mammalucus qui ductor noſter erat hincindenos circumduceret. venit mercator quidam inquirens ab eo quanti precij ſchlaui illi etſent quos ſic circumducebat. Ad quod mammalucus ipſe ſubridens parui inquit ſuntprecij homines illi in foro iſto. cito autem ad aliud ducentur forum vbi incōparabileserunt. Neqꝫ tamen ad hec verba emptor ille deſijt. ſed pro perſona qualibet decem ob-tulit ducatos mammaluco: donec tandem cōperit eos eſſe venales.