piuntur ad ordinem. exceptis ſolis Armenis et Iacobitis. recepti autem more corū vi-uere tenentur. et inſtituta ſeruare grecorum.De regreſſu de monte Synai verſus Chayrum.Ie igitur. xxvij. ſeptembris illuceſcente: rebus omnibus diſpoſitis ſurreximꝰante lucem vt recederemus. et ecce capitaneus arabum cum multis madianitis ſuis cōplicibus iura ſua iniuſta a nobis exigens diu nos retardauit quotandem placato pecunijs etiā camclarij noſtri impedimento nobis fuere ſu-is rixis et cōtentionibus quibus etiaꝫ ad votum ſuum cōpeſcitis. profecti ſumus in feruore ſolis in nomine chriſti et ſponſe ſue katherine. tranſcuntes per vallem per quam ⁊veneramus. et nocte illa tentoria fiximus inter montana in loco ſterili et arido. vbi vixpauculam inuenimus materiam pro ignis nutrimento.In craſtino diluculo inde deſcendentes venimus in torrentē quendaꝫ delectabilem. petroſis montibus concluſum. arboribus tamen plenum: quo pertranſito cum in locumquendam ſpacioſam veniſſemus onagros quoſdam obuios nobis habuimus in decliuo montis. Inde ſole iam occidente in locum dictum Elphat venimus vbi fixis ten-torijs pernoctauimus. Eodem ſero applicuerunt ad nos quidaꝫ ſarraceni quattuor ca-melos oneratos pomis et piris ciſtis incluſis ducentes. Pater enī monaſterij ſancte katherine per ſingulos annos in ſeptembri mittere ꝯſueuit Soldano in Chayrum de fructibus qui per circumitū ſancti montis Oreb et Synai creſcunt quod munus eo gra-tius habet Soldanus. quo ex locis illis ſanctis ſibi defertur. Inde ſuis charis cōmu-nicans amicis. Cum eiſdem ergo ſarracenis per biduum ſequens proficiſcentes ꝑ tor-rentes delectabiles ſed ſteriles ⁊ deſertos. quorum aliqui de terra albiſſima ſunt in regione dicta laceraa. circundati altis montibus in modum crete albeſcentibus.Tandem die prima octobris venimꝰ de deuijs deſerti ad regiam et tritam viam. qua aGazera directe tranſitur in Chayrum. Eſt autem via illa bibertita. cuius pars vna tendit de Chayro in Gazeram. alia in portum maris rubri Thor appellatum. in quem exIndia. xvi. dierum interuallo aromatice ſpecies aduehuntur in nauibus. que non cla-uis aūt alijs ferramentis ſunt cōpacte. ſed funibus quibuſdam et ligneis tenaculis cō-glutinate. et id hac ratione. Naues enim ex India in prefatum portum tranſeuntes circa montes et ſcopulos magnetis neceſſe habent ire. Unde ſi ferrum in ip̄is eſſet nauibꝰmox magnes eas attraheret et collideret penitus.Porro inclinata iam die in torrentem incidimus dictuꝫ oronden. vbi figentes tentoriapropter aquas que illic reperiebātur nocte manſimus illa. Sunt enim in loco iſto plu-res fontes viui: aquas claras ſcaturiētes. ſunt et palme multe ibi. vn̄ ſuſpicabamur illiceſſe deſertum helym in qͦ filij iſrael tranſito mari rubro caſtrametātes inuenerūt duodecim fontes et ſeptuaginta palmas. vt habetur Exodi. xv. ca. Porro locus vbi nocte il-la manſimus plenus erat magnis pediculis qui dicuntur pediculi pharaonis. et gran-des ſunt inſtar nucum auillanarū. Poſtera ergo die id eſt ſecunda octobris mane ſurgētes et ceptum iter agentes obuium habuimus mammalucū quendaꝫ cum quattuor camelis: venientem de Thor. pergentē in Chayrum. hic vbi vidit dominos noſtros peregrinos nobiles vna cum ſuis famulis armis accinctos (nam et enſes et arcus cum ſa-gittis ſecum tulerant per deſertum) interrogauit calinum noſtrum cur homines alieniper terram domini Soldani ſic incederent armati. Reſpondentes peregrini dixerūt ꝙdum eſſent Hieroſolymis intellexiſſent quoſdam peſtilentes homines vagari per deſertum. et paſſim domini Soldani ſaluum cōductum violare ſpoliantes et depredantespretereuntes. Quibus reſiſtere inquiunt et temerarijs obuiare auſibus eorū ſumus pa-rati. Ideo nos gladijs accinximus et muniuimꝰ arcubus vt illos inſolentes pacis tur-batores qui ſaluam guardiam domini Soldani infringunt ſi forte nos inuaderent cō-dignis afficiamꝰ plagis. Quo reſponſo ille cōtentus ſignificauit nobis aliquot elapſis
Druckschrift
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten