Druckschrift 
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Einzelbild herunterladen
 

mari rubro. caſtra primum metabantur. Inde ad radicem montis huius ſancti appli-cantes. Ubi et maiorem partem quadraginta annorum quibus in ſolitudine vagabantur exegerunt. Inſuꝑ in regione que erat inter mare rubrū ⁊ montem Synai locus nobis demonſtrabatur. in quo ſanctorum virorum monaſteriū fertur eſſe. quod moder-nis temporibus nemo poteſt inuenire. qͣꝫuis campanaꝝ pulſus ad omnes horas canonicas ibi quotidie audiatur. dixerunt tamen quidam arabes ſe in eo fuiſſe. ſed mox vtexierunt viam et monaſteriū perdidiſſe. Nonnulli etiam ex fratribus monaſterij ſanctekatherine conati ſunt illud exquirere. qui dicunt ſe ſonum quidem audiuiſſe campana-rum. ſed monaſterium ip̄m minime inueniſſe. Ex illo etiam loco ortum vidimus ame-niſſimum arboribus fructiferis cōſitum. et preſertim dactilis copioſuꝫ. qui eſt fratrumipſorum dicti monaſterij ſancte katherine. Ex hoc enim loco eminenti Phaſga monsmaximus videtur. Phaſga autem mons eſt maximus cōtinens in ſe multos particula-res montes. Nā in hoc monte ſunt Abarim et Nebo. qui ſunt colles ſuper quos aſcendit moiſes vt videret terminos terre ꝓmiſſionis anteqͣꝫ moreretur et in valle eiuſdē montis in campeſtribus Moab: ſepulture traderetur. vt patet Numeri. xxvij. et Deutrono.vltimo. Hic mons fuit in finibus moabitarū et amonitarū. diuidens terram eorū a terra amorreorum. quam poſtea poſſederunt Ruben et Gad. et dimidia tribus manaſſe vtpatet Deutronomij. iij. Radices vero iſtius montis tangūt mare rubrum quod eſt ma-re ſalſiſſimū ſicut dicitur Deutronomij. iij. tam in textu qͣꝫ in gloſa. Unde iſti montes diuidebant terram quam inhabitauerunt moabite et etiam amonite a terra quam in poſ-ſeſſionē receperunt iſraelite. vnde vſqꝫ ad verticem eiuſdem montis peruenit moiſes. etex illo loco totam terram promiſſionis fuit cōtemplatus. Ibiqꝫ mortuus eſt: et in valleeiuſdem montis vbi fuerunt campeſtria moab ſepultus eſt. et vſqꝫ hodie occultatus.Super iſtum montem phaſga aſcendit Balaam ariolus cum Balach rege moabita-rum. vt malediceret populo iſraelitico. cuius maledictionē dominus cōuertit in benedictionē. vt habetur Numeri. xxxiij. Ex quo patet ꝙ mons ille fuit mons diuiſionis. qꝛterminos malorum a bonorum terminis diuidebat. Benedictionis vero quia dominꝰper Balaam ꝓphetam benedictionē populo iſraelitico cōferebat.Item mons ſpeculationis quia inde moiſes terre promiſſionis terminos p̄uidebat.Euoluto hore vnius ſpacio: deſcendimus per viam quā aſcenderamꝰ. et ad fontemacceſſimus ſancte katherine. vbi etiam virgulas excidimus quas dicunt eſſe eiuſdē ſpe-ciei cuius erat rubus in quo dominus apparuit moiſi. quas etiā valere aſſerunt et ꝓdeſſevalde morbum patientibus caducum. dum eas ſecum ferunt. Poſt multum tandem laborem habitum: deuenimus ad monaſterium. xl. ſanctorum vbi et nocte illa quicui-mus. Hoc monaſterium olim monachis abundabat viris ſanctis. quodam autē tem-pore irruentibus in eos paganis de thor. xl. ex eis monachi martyrio vitā finiuere gla-dij animaduerſione. qui et ibidem ſunt ſepulti. vnde etiam ad. xl. ſanctos nuncupatur.Iam vero duo dumtaxat monachi ex monaſterio ſancte katherine illac ponuntur. multas crebro inquietudines et moleſtias ab arabibꝰ ſuſtinentes. Omnia illius monaſterij edificia ex luto et arundinibus cōſtant. ſola eccleſia dempta. et muro monaſteriū cingente. Habetqꝫ ortum annexum amenum ſatis et longum per deſcenſum vallis ſed nōmultū latum. Oliuis. amigdalis. ficubus et alijs arboribus abundantem. propter qd̓magnos habuerunt prouentus olim monachi ſancte katherine ex orto illo. ſed per lo-cuſtas et brucos ab aliquot annis omnia vaſtata ⁊ cōſumpta. In eodem orto eſt paruaquedam cappella in ſpelunca in qua ſanctus O noffrius anachoriticam vitaꝫ fertur duxiſſe. vt in eius legēda habetur. In prefato monaſterio cibo refecti et potu. repertiſqꝫ camelis noſtris iuxta maceriam dicti orti deſcendimus in vallem. vt girando montē deioreb in monaſterium ſancte katherine reuerteremur. Inuenimuſqꝫ ad radices montīspetram oreb. vbi moīſes percuſſit virga bis ſiliceꝫ. et egreſſe ſunt aque largiſſime in duodecim locis petre. iuxta numerum duodecīm tribuum iſrael. Eſt autem petra illa ſingularis. nulli coherens monti. ſed propriū faciens coagulum: in maioris miraculi ſignū.