hanc ciuitatem vbi eum philiſtei vinctum cathenis et clauſum in carcere molere fe-cerunt. Tandem adductus coram principibꝰ philiſtijm et omni frequentia vt luderet: inuocato deo ſuo: apprehendit ambas columnas quibus domus omnis immi-nebat in qua agebant cōuiuia pro eius captione. Alteram dextera alteram leua te-nens. et concuſſit eas adeo fortiter ꝙ domus cecidit ſuper omnes principes et cete-ram multitudinem que ibi erat. Nam de tecto et ſolario circiter tria milia hominuꝫvtriuſqꝫ ſexus ſpectabant ludentem ſamſon. Et ita multo plures interfecit moriensqͣꝫ ante viuus occiderat. Domus autem illa templum dagon erat: cuius adhuc ho-die ibi cernuntur ruine.Die tandem. ix. ſeptembris extra ciuitatem ſeceſſimus in campum vbi cameli ſta-bant. xxiiij. nobis per trutzelmannum diſpoſiti. qui et tunc a nobis recedens Hie-roſolimam repedabat. calino minori in locum ſuum ſubrogato. qui deinceps nosduceret reduceretqꝫ iuxta condictum.Die vero .x. ſeptembris de campo illo nos mouentes: ꝑ planicies ꝓceſſimus. ha-bentes mare magnum ad dexteram: et terram ſanctam ad ſiniſtram. contra nos ve-ro ad plagam meridionalem deſertum magnum et vaſtam ſolitudinem in quam conabamur. Peruenientes aūt iuxta quandā villulam lebhem dictam: ad vnū milia-re de Gazera. ibi nocte manſimus illa ꝓpter infirmos noſtros: qui lento gradu ince-debant fixisqꝫ tentorijs diſcurrimus per regionem ad colligendum paucula ligna.Neqꝫ enī ſunt illis in locis niſi arbuſtule aride: quas radicitus euellentes compor-tauimus in fomentū ignis ꝓ coctione ⁊cͣ. Eſt quidem in loco illo puteus magnuset altus ſed aquis vacuus. de quo dicunt beataꝫ virginem cum puero ieſu et ioſephdum in egyptum fugerent aquas hauſiſſe et ibi ꝑnoctaſſe.Inde mane craſtino id eſt. xi. ſeptembris ſurgentes tranſiuimus ꝑ zabuloſam pla-niciem adeo ſpacioſam ꝙ non vidimus eius finem niſi ab occidente vbi mari ma-gno cingebatur. tandem in regionem quandam venimus: que lingua arabica Ca-⁊ vatha appellatur: ſed latina Cades. Ibi in cliuo cuiuſdam arenoſi monticuli fixistentorijs manſimus: diſperſi iterum in regionē ꝓ lignis colligendis vt prius. et af-ferebatur nobis aqua in vtribus a longe: que nauſee et abhominationi nobis qͣꝫ re-frigerio magis erat ꝓpter eius corruptionem in vtribus. Eadem nocte pluuiam paruam habuimus: que tamen rariſſima eſt in locis illis. Porro inter ꝓcedendum ter-ra magis ac magis deſerta fieri et hominibus inhabitabilis incipiebat. Nam et ip̄aeadem die in verum venimus deſertuꝫ: in quo nunqͣꝫ habitauit homo: nec moratuseſt filius hominis. vbi terra nec arari poteſt nec ſeri. per quam ꝓgrediendo non vil-lam / non ciuitatem / non oppidum / immo nec domum: aut tugurium vidimus. nonagros / non vineas / non ortos / non arbores / non nemora aut ſiluas: ſed terram ſolisardoribus aduſtam: ſterilem penitus et infructuoſam. torrentibus / collibꝰ / et mon-tibus abundantem: qui horroris ſpeciem et mortis imaginē preſeferunt. Uidimusſepenumero per deſertum quaſi fumum maximum quem ab ignibus aſcendere pu-tabamus: ſed in dies experiebamur hunc pulueris et arene tenuis et ſubtilisⁱ que avento mouebatur eſſe eleuationem. Nam et inde plerūqꝫ monticuli fiunt et vbi ho-die via eſt plana: cras monte collecto / ex arena vi ventorum agitata: mons eſt et lo-cus inuius factus.Ita pedetentim ꝓficiſcendo venimus. xij. die ſeptembris in locum dictum Gayon.vbi in torrēte lato de ſolo albiſſimo fiximus papiliones. nec alia nobis erat aqua ni-ſi in vtribus corrupta. nec panes alij niſi paximates ſiue biſcoth. nec ligna ꝓ igne-niſi radices herbarū. et omnia que de Gazera recentia tulimus defecerant. Eodemſero arabes noſtros vidimus ſubcinericios coquere panes.Rurſus die. xiij. ſeptembris in torrentē magnū incidimus ab vtroqꝫ latere montibꝰcinctū. quē arabes noīant ⁊ vadalar: vbi coloquintidā in copia magna repperimus.Sequenti die q̄ fuit. xiiij. ſeptēbris vaſtiorē ſolitudinē qͣꝫ heri ⁊ nudiuſtercius intrauimus: vbi deinceps nec hoīes nec beſtias vidimꝰ aut aues: niſi dūtaxat ſtrutiones
Druckschrift
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten