ſuis vſqꝫ ad mare mortuum et vſqꝫ deſertum cadeſ barne. Secunda eſt cuius metropolis eſt Ceſarea paleſtine ſiue ceſarea maritima cum tota terra philiſtijm. incipiens a predicta petra inciſa. ſiue caſtro peregrinoꝝ. et ſe extendēs vſqꝫ baſan cōtra auſtrum.Tercia eſt cuius metropolis eſt Bethſan ſita ſub monte gelboe iuxta iordanē. Iſta pa-leſtina dicitur ꝓprie galilea. ſiue campus magnus eſdrelon. Sunt etiam ſimilitertres Arabie. ſimiliter maioris ſyrie partes. Et eſt prima cuius metropolis eſt Boſeronque nunc buſereth dicit̉. olim tn̄ bozora dicebat̉. Huic cōiungitur traconitidis regio. etiturea ab occidente. Damaſcus vero fere ab aquilone. quā ob cauſam ſyria damaſci aliquotiens Arabia vocatur. Unde aretha rex de arabia dicitur. qui in rei veritate erat rexdamaſci. Secunda eſt cuius metropolis eſt ciuitas olim Rabath dicta ſuper torrentēarnon ſita. Iſta arabia erat terra filiorū Amon. licet ciuitas fuerit de moab. Item fuitde regno Seon et includebat regnū baſan et montē galaad. et cōiungitur prime arabiea parte auſtrali. Tercia arabia eſt cuius metropolis eſt mons regalis. qui carath dicit̉.olim tamen petra deſerti dicebat̉. ſita ſuper mortuū mare. et cōtinet ſub ſe terram moabque ꝓprie ſyria ſebal dicitur. et totā ydumeam ſiue montē Seyr. et totam terrā circa mare mortuū vſqꝫ ad cadeſ barne. et vſqꝫ ad ſeongaber et aquas cōtradictionis verſus mare rubrum per latiſſimas ſolitudines vſqꝫ ad flumen Eufraten. Hec eſt arabia magnain qua eſt Mecha ciuitas. vbi eſt ſepultura deteſtabilis Mahumeti. Hucuſqꝫ de ſituterrarū terre ſancte adiacentiū dicta ſufficiant. quę ꝓ maiori parte de dictis venerabilispatris dn̄i Iacobi de vitriaco ſancte Rhomane eccleſie quondam legati in terra ſanctaſunt aſſumpta. Ceterū ad particularem deſcriptionē ip̄ius terre. que in poſſeſſionē decētribuum ceſſit. ſtilum vertamus.Iuiditur autē terra ſancta in plures partes reſpondentes diuerſis plagis ce-li. incipiendo ſemper a ciuitate Acconenſi. que antiquitus Ptolomeida dicebatur. et erat vrbs glorioſa et inſignis. ſed hodie penitus deſolata cernit̉. Abea tamē ob ſitū eius cōgruentius linee ꝓtenduntur ad omnes terras alias. q̄hic ſub cōpendio deſcribentur qͣꝫ ab aliqua aliarū ciuitatū.Primū igitur deſcriptionis initiū ſumit̉ ab ip̄a ciuitate Acconenſi. per directā lineā ꝓ-cedendo verſus tyrū. et inde ad alias ciuitates ſequētes de quibꝰ ſuo loco dicet̉.Sciendū tamen ꝙ hec ciuitas Accon nunqͣꝫ fuit de terra ſancta. nec a filijs iſrael poſ-ſeſſa. licet aūt in diſtributione terre. tribui Aſer fuerit aſſignata. aſerite tamē nunqͣꝫ poſſederūt eam. Eſt autē in ꝓuincia phenicis ſita. habens ab auſtro carmelum montem adquattuor leucas et ciuitatē Caypham ad pedem montis eiuſdem vltra torrentē zyſon.vbi Helias ꝓpheta ſacerdotes bāal interfecit. vt habetur. iij. Regū. xviij.Phenicia vero regio ſiue ſyria phenicis adhuc extenditur vltra. cōtra auſtrum ad tresleucas vſqꝫ ad petrā inciſam. que caſtrum peregrinorū dicitur. qui locus terminus eſtphenicis cōtra auſtrum.Accon autē ciuitas munita valde erat muris mirabilibus turribus et foſſatis et barbi-canis fortiſſimis. triangulāqꝫ habebat formā vt clipeus. cuius due partes iungebant̉magno mari. tercia pars campū reſpiciebat qui ip̄am circūdabat. habebat qͦꝫ duas leucas latitudinis et plus in partibus aliquibus vel etiā minus. fertilis valde erat tam inagris qͣꝫ in paſcuis et vineis et ortis. in quibꝰ diuerſi generis fructus creſcebant. ſed obfrequētes terrarū illarū vaſtationes etiā ip̄a deperijt deſtructa penitus.Inde cōtra aquilonē ad quattuor leucas eſt caſale lamperti iuxta mare vineis ſimiliteret ortis. aquis fluminibuſqꝫ abundans ſub monte ſaron cōſtitutum.Inde tranſcenſo monte ſaron ad tres leucas eſt caſtrū Laudaleon qd̓ Alexander ob-ſidens tyrū dicit̉ cōſtruxiſſe. Sed Balduinus rex poſtea Hieruſalē illud denuo inſtaurauit et quibuſdā nobilibꝰ qui inde cognominabant̉ tradidit poſſidendū.Inde modicū amplius qͣꝫ per leucā vnā eſt puteus ille ammirabilis aquarū viuentiūiuxta viā ad tyrū qͣꝫtū iacere p̄t arcus. Cuius aque ſicut dicit̉ ni canticis fluunt impetude libano. Quāuis aūt ſingulariter dicat̉ puteus. ſunt tn̄ quattuor eiuſdē diſpoſitionis
Druckschrift
Peregrinatio in terram sanctam : mit Widmungsvorrede des Autors an Berthold von Henneberg, Erzbischof von Mainz. Holzschnitte von Erhard Reuwich
Entstehung
Einzelbild herunterladen
verfügbare Breiten