quaſi iterū dormientem in eadem nauicula ſaluatorē ingruen-te ſuſcitauerit tempeſtate/ Ita vt ſepe numero magnitudineſtupefacti miraculi/ ⁊ ip̄um glorificemus/ quo mari ⁊ fluctibusimperante optata cepit arridere tranquillitas/ ⁊ vos penitusvenerabiles habeamus/ quorū nobis ſuffragantibus meritisceleſtis credit̉ placata maieſtas. Accedit ad hec omnia dilectorum filiorū noſtrorū Ciſtercien̄ ⁊ Clareuallen̄ abbatum ſollici-tudo laudabilis ⁊ deuota/ qui nō humano inſtīctu ſed ſuperniconſilij ſpiritu prouocati/ pro pace vniuerſalis eccleſie laboresmaximos ⁊ pericula ſubierunt/ quod tanto nobis ⁊ fratribusnoſtris gratū eſt amplius ⁊ acceptū quantū eorum ſtudium etlaborem vniuerſe dei eccleſie magis cōfidimus profuturū/ maximeqꝫ ſperamus/ quod pia eorū inſtantia veſtris orationibꝰinceſſanter adiuta ad ordinis honorē ⁊ cōmodum/ ⁊ adoptatepacis profectura ſit incrementū. Debitores ergo vobis pro tāmultiplici caritatis veſtre munere conſtituti vos ⁊ ſacrum or-dinem quē ſeruatis/ omni qua poſſumus affectione diligimꝰ/⁊ eiuſdē ordinis profectibus ⁊ augmentis ampliſſimo ſtudioprompte ſollicitudinis aſpiramus/ quandoquidem inutilitervideremur/ ſuperni agricole viciſſitudinem gerere ſi plantati-onem quam plantauit dextera eius oportunis ceſſaremus im-bribus irrigare. Eapropter vniuerſitatem veſtram per apoſtolica ſcripta rogamus monemus ⁊ exhortamur in domino quatenus recolentes qualiter hec plantatio ſancta/ hec vitis fructifera/ hec deniqꝫ vinea domini ſabaoth ſub primis ordinis pa-tribus pullulauit/ ⁊ palmites ſuos longe lateqꝫ producens admortifera circumquaqꝫ venena pellenda flores protulit ⁊ odores effudit/ peruigili cuſtodia ſtudeatis eorum in omnibus in-herere veſtigijs/ per quos cooperante domino indeſerto mun-di huius flos huiuſcemodi plantatus eſt honeſtatis/ hi quo-niam monaſtice fragilitatis contentiſſimi profeſſores opti-mum ponentes in paupertate principium/ totius efficientieaſſecuti ſunt complementum/ eccleſie clari epiſcopis ⁊ prelatisaccepti atqꝫ in conſpectu regum ⁊ principum fama et meritoB 2
ISI5