Druckschrift 
Geschichte des Physiologus
Entstehung
Seite
306
Einzelbild herunterladen
 

306

NACHTRAG.

sanctae Mariae: Spiritus sanctus superveniet in te et virtusaltissimi obumbrabit tibi. Columbae sunt autem omnes fidelessicut ipse dominus ait in evangelio: Estote ergo prudentessicut serpentes et simplices sicut columbae. Estote simplices,ne cuiquam machinemini dolos, et astuti, ne alienis insidiissupplantemini. Attende ergo tibi semper homo dei et per-mane in fide apostolica et ibi te contine, ibi habita, ibi per-aevera, in una fide patris et filii et spiritus sancti, et in unacatholica ecclesia, sicut dicit psalmista: Ecce quam bonum etquam iocundum habitare fratres in unum, et alibi: Qui habi-tare facit unanimes in domo. Cave ergo quantum potes, neextra hanc domum foris inveniaris, et comprehendat te illedraco serpens antiquus et devoret te sicut Judam qui moxut exivit foris a domino et fratribus suis apostolis, statim adiabolo devoratus est et periit.

[fol. 68.] Item Amos propheta dicit: Non eram pro-pheta neque filius prophetarum, sed eram pastor caprarurn.Et distincto more salvator per prophetam de se dicit: Noneram propheta, sed primogenitus deus in deo, verbum invisceribus patris sicut dicit Ysaias: quoniam tu es deus etin te est deus. ita dicit: neque [fol. 68 b ] filius prophetae,sed filius dei vivi. Pastor autem caprarurn fuit, quoniaminissus de sinu patris assumpsit humanam carnem et factusest caprarurn pastor, id est totius liumani generis in peccatisconversantis, gentesquo quae eum receperuut et credideruntin eum qui inisit eum facti sunt oves. Qui vero non rece-perunt eum remanseruntque in peccatis suis, sunt hedi pas-centes in deserto, ut sunt hodie Judei. Distringentes autemmoras ac moros, significat corpus Christi, astringentes illudin patibulo crucis. sed omnia peccata nostrae carnis velipsum auctorem peceatorum morte necavit, nosque suo san-guine vivificavit, dicente apostolo: Mittens deus filium in si-milit.udine carnis peccati, et de peccato darnpnavit peccatumin mortem. Puncto autem eo laneea, exivit de latere einssanguis et aqua ad populum fidelem et lavacrum regenerationisin vitam aeternam.