Statuten des Contubernium« 1530.
447
fores tumultuetur, soluito inultam denarii vnus id est cruciato-rum VIII.
XI.
De Contubernio ne quid effunditor, proiicitor, detruditoraspectu foedum et sensu contrarium ac inamoenum. Qui feceritin illum Rectori animaduertere pro merito ius esto. Si quis ex-traneus hoc fecerit, plectuntor inhabitatores cubiculorum de quibusaliquid effusum, proiectum, detrusum fuerit, siquidem hoc factumccelarint. Si vero Rectori vt debent indieanerint, Rectori Con-tubernii in extraneum ad hunc modum delinquentem cohibitio,cum autoritate Rectoris Vniuersitatis huius, permissa iussaque esto.
XII.
Omni tempore inprimis autem petitionis et exordii honorumsum litus studiosi extraordinarios et superuacaneos ne faciunto, sifecerint, multam cruciatorum X soluuuto.
XIII.
Qui nouis post initia vexationum amplius illudere aut abillis impendii aliquid exigere ausus fuerit, tribula [duo] id estcruciatos VIII multa! nomine dato.
XIIII.
Vestitus varietate admodum reprehenditur natio nostra.In hac igitur parte compescant cupiditates suas studiosi et vul-gares ineptias illius non vsurpabunt, vestient horum temporumconsuetudine, quae est tum honestae tum comodae rationis. Scissa,discolorata, alligata ne gestanto. Togulas suas induunto, non in-iiciunto. Calceos ita circumdanto pedibus ne inter gradiendumdelabantur, libros et cartas secum portanto non arma. Inceduntoapte, vt neque in gestu nec ingressione deformitas sit. Quae sifecerint laudem inuenieut, si non fecerint, primum a Magistrismonentor atque obiurgantor, si non redditi fuerint meliores, a de-linquentibus post monitionem triobolum id est cruciati quatuorexiguntor.
XV.
Si quis discipulorum Contubernii illiberalius, durius, iniustius