Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
440
Einzelbild herunterladen
 

440

Burs te.

domo dar ins dicitur. Huius esto illo tempore praecipua et sin-gulariter delegata prouintia inspectionis omnium, quas in Contu-bernio fieri moribus atque legibus debeant. Inprimis ne quis velmagistrorum vel discipulorum recedat ab offitio suo.

Hic ad omnes publicos conuentus, quibus studiosos inter-esse oporteat, vt suut disputationum, inspectionum, cum leges etstatuta solenniter recitantur, cum honores meritis mandantur, cumsacrae conciones feriarum temporibus habentur ad hos igiturconuentus Hebdomodarius signo dato, vt solet, studiosos congre-gabit, vnaque cum eis in publicum ordine ac decoro seruato pro-gredietur. Quoque minus fallatur, de carta omnium studiosorumnomina interdum pronunciato, vt de responsionibus intelligaturan omnes assint. Idem et inter docendum uonnunquam faciet.Si qui autem abfuerint, cum quidem ad solennes ccetus eundumesset, ab eorum singulis mulctam exigito assis id est cruciativnius.

Hac lege et paedagogarcha tenetor, sed illius pueri poe-nam absentias suas dabunt caesi virgis. Tenentor et omnes magi-stri, qui extra Contubernium discipulos habent ita, vt aut ipsi cumsuis hanc praescriptionem seruent, aut mittant suos illis in Con-tubernium temporibus, vt omui ratione studiosi cogantur ad illosnon solum vtiles sed etiam necessarios conuentus.

XIII.

Si quis de Collegio Magistrorum vxorem habuerit, cum adassiduitatem et curam obeundi muneris sui praestandam astric-tus sit, quamuis ad Contubernii habitationem non adigi debeat,tamen labores communes atque etiam singulares detrectare nonoportet, inprimis in hebdomadis suae curatione, qua etiam in Con-tubernio diu noctuque adesse, non aliter ac si incola illius sit,aut alterum ex magistris, qui hoc assiduitatis munus suo locoobeat, substituere debebit.

XIIII.

Mu Ictas exactas ne magistri collegii inter se partiuntorneque priuatim vsurpanto, sed illae ad Contubernii impensas acvsus repositae sunto.