Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
436
Einzelbild herunterladen
 

436

ßnrsffi.

tim rectori claues in mamis tradere, vel si rector absit eiusvicem gerenti.

Neminem post occlusionem forium nisi de rectoris voluntateemittere et intromittere.

Caput secundum Statutorum et legum con-tubernalium.

Omnibus temporibus necessario semper curatum est, ne quicoetus ac congregationes hominum absque legibus relinquerentur,quibus non solum boni prsemiis, sed etiam ac multo magis malipoena afficerentur. Ipsa enim natura rerum fert, vt nihil abs-que ordine ac ratione diu incolume permanere valeat, vt ad om-nium durationem legittimae constitutiones requirantur neque aliasit diuturnitatis custodia. Itaque et contubernii administratio,illius dignitas ac status legibus suis inunitus atque firmatus estconuenientem ad modum studiorum rectitudini atque vitae ho-nestati et comoditatibus publicis. Quibus boni libenter et cupideparebunt, malis, vt meritum illorum feret, poense infligantur,vt quos primum numinis metus, deinde publica quies, postremorespectus salutis ipsorum non continuerit neque mouerit, malosaltem suo, aut non esse improbi aut aliis non nocere improbi-tate sua cogantur.

Quae ad Rectore m Contubernii proprie pertinent. I.

Rector vbi sedium Contubernalium fores clausae vt est dic-tum fuerint, nullius respectu aperiri sinet, nisi causa cognita acprobata. Quod si temere patefieri siuerit, quotiescunque hocfecerit, toties mulctum pendat trioboli id est cruciatorum IV.Eiusdem est tempora, quibus quisque ad contubernium diuer-terit, itemque inde abierit notata et certa habere, quo pensionesatque mercedes debitse ab incolis exigi possint, de quibus quidemrationes vt dictum est referre ad Sindicum Vniuersitatiseum oportet. Praeterea iurato vt habitationes studiosis conueni-enter et apte distribuantur. Pro hac sua opera praemium capitocruciatos II, de singulis florinis ex. mercedibus consumatis.

Quae cum ad Rectorem tum ad totum collegiumMagistrorum. II.

Ante omnia pietatis studiosi et veritatis amatores, alieni a