430
Burs se.
dioribus uatu inter Magistros, quorum est aliqua functio publicain Contubernio, res decidetur.
Ii dem inspicient ad minist ratio nem contubernii, et insingulos magistros inquirent, videbuntque ne quid detrimentiContubernii res capiant vilius, cuius in hoc functio sit, negli-gentise aut improbitate. Iisdem ius est concessum exautoran-dorum omnium, qui aliquod in contubernio munus gerant, mo-uendorumque loco suo, denique faciendi instituendi omnia, quibusContubernium conseruatum auctumque iri statuerint. Iidem exstudiosis Contubernii incolis nec non ministris ac quibuscunquevisum fuerit, exquirent diligenter de administratorum cura at-que offitio, quo melius ac certius omnia nota compertaque ha-bere possint.
Caput III. D e II e c t o r e Contubernii.
Rector Contubernii vilius, vt diximus, (non enim fereturvlla segregatio) qui sit tanqunm pater familias et custos Con-tubernii , habebit delegata sua curationis munera, vt sciat quain parte praeesse debeat, ad hunc modum.
Operam dabit, ne quis ex coetu Contubernali in studiis lit-terarum atque artium somnolente, neu in prauitate vitae atquemorum turpiter versetur. Improbum aut sceleratum et imperiidetrectantem neminem fouebit, sed intra triduum ad RectoremV n i ue r s it at i s huius scholae, aut eum qui vicem huius gerat,deferet. Si monita castigationesque suas parui fieri a discipulisvideat apud praesides quatuor ea de re conqueratur.
Qui in hanc primum nostram Rem publicam scolasticam sesecontulerint, neque in aliam ante sint accepti, Rector Contuber-nii , vt moderate pro veteri ritu quasi initiorum vexentur, cura-bit. Debebunt autem omnes suum apud illum nomen profiteri.Tum ipse vexationem eis decernet, siue in Contubernio siueextra volent subire apud suum magistrum. H;ec vexationis cu-ratio demandabitur viri ex Contubernii famulis, qui moderate velin Contubernio vel extra illud eam exequetur.
Quisque autem aduenarum pendet Rectori nisi tenuitatis ex-cusatione liberetur, triobola tria, id est cruciatos XTI, quorum V 1
1 Die Bedmung geht hier nicht mehr nach Schilling und Pfennig,