Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
423
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1505.

423

illum aut illos audire, anne talis talia sit locutus aci precauen-dam fraudem aliquam allegatam et oblocutiones.

Volumus item, quod unus ex duobus excessiuis in lupo(conscriptis) legat ad mensam per illam septimanam, iuxta ar-bitrium Rectoris burse aut ebdomadarii, qui lupum constituit.Qui quem vult ex illis duobus ordinare potest, alius vero mini-stret ad mensam sive baccalaureus sive scolaris fuerit.

Preterea volumus ut omni septimana die dominica postprandium ante gratias legatur lupus publice, et ut predictummodum conscribendi lupum servent Rectores et connentores, subpena quinque solidorum tociens quociens soluendorum, si in totovel in parte premissum non servaverit modum.

Item statuimus quod magistri tenentes secum baccalaureosseu scolares constituant lupum in sua stuba, sub pena triumsolidorum tocicns quociens omiserint per eosdem soluendorum.

Item statuimus, vt magistri habentes apud se baccalariosvel scolares sint frequenter lati ni cum eis Et in visitacionebursarum interrogati sub bona iide dicere teneantur, an credantprobabiliter se plus fuisse cum eis latinos quam vulgares. Etsi quis hoc non dicere voluerit aut potuerit, puniatur in unoflorino.

De vestibus et habitibus.

Statuimus, ut Rectores et conuentores bursarum curent,quatenus sui bursales honeste vestiti togis et tunicis inplateis et scolis decenter iuxta vniuersitatis statuta incedant, utputa Ne aliquis magistrorum de regencia aut etiam baccalaureusvel suppositum vtatur vestibus aut caligis partiti siui varii co-loris, nec manicarum scissura non clausa nodulis, nec pheriphe-riis vestium alterius coloris a veste pectorali, Nec calceis adpedicas usque vel fere scissis et apertis. Nec incedat discalceatusaut mitratus. Magistri utantur capucio et birreto magi-strali, prout vniuersitatis statutum habet.

Nec licet eisdem in publico habere paterloquia in collo, necdeferre birretum plicatum. Baccalaurii vero et scolaresfacultatis artium ituri ad actus publicos, processiones , ad temp-lum aut pro spacio in vel extra communitatem debent incedere