Statuta 1505.
421
sitate et facultate licencia obtenta, aut famulus sit doctoris autmagistri, vel saltem alias cum parentibus steterit sicut premis-sum est.
Item nulli magistrorum vel scolarium liceat a quoquameorum, qui a beanio sunt absoluti, aliquid cornutaliumaut alio sub colore exigere, potest tamen Rector burse, cum sintquinque aut sex novicii, permittere, si volunt, ut simul loco cor-nutalium dent unam assaturam vel equiualens pro tota bursa,ita tamen quod ultra duos sol. nullus gravetur, sub pena quartepartis floreni.
Amplius inhibemus, ne magistrandi vel baccalaureandi, cumtemptamine finito per temptatores sint admissi et eorum ad-missio extiterit publicata, ceteros scolares baccalaureos aut arti-fices suos vel alios laicos ad balneum ducant aut pro eisdeminductis, vt hactenus fecerunt, expensas balnei soluant, nec posteapro eis zechas teneant, neque in fraudem liuius statuti seuinstitutionis aliquid attemptent, quominus seruetur, et per hoc.a supervacuis et invtilibus expensis coerceantur. Qua in re volu-mus similiter congruas (ut supra) penas per Rectores bursarumin suis statutis bursalibus decerni et a transgressoribus sub penaquinque sol. h. exigi.
Baccalaureandi nullas expensas habere debent in inductionescolarium ad balneum aut processionibus sine cum mimissiue absque talibus, sub pena non admissionis pro eadem vice.
Item nullus baccalaureus aut scolaris stubam aliquamabsque eorum quorum interest licencia de cetero extra bur-sam conducere presumat, sub pena duorum florenorum.
Nullus denique scolarium etiam pro modico aut zecha 1 u-dere presumat, sub pena vnius floreni et confiscationis lucra-torum. Sub eadem etiam pena magistri et maxime conuentorescum aut coram scolaribus pro re minima aut zecha ludere nonattemptent.
Item nullum suppositum facultatis artium accedere debetchoreas nuptiales ad eas specialiter non invitatum, nequequisquam choream non nuptialem procuret aut fieri ordinet.Non etiam quisquam scolarium ad sic per studentes aut laicosordinatas choreas inuifcatus aut non inuitatus accedere presumat,sub pena septem solidorum tociens quociens soluendorum.