Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
417
Einzelbild herunterladen
 

Statuta 1505.

417

ticales non studeat nouitabibus, reprehendendo scandalose textumbiblie et iuris , item doctores sanctos ete., item communemusum, Sed si voluerint dicere aliquid, dicant: ita habet Alexanderet ita est usus, sed iuxta poetam illum vel alium ita dicen-dum est.

De festis.

Item cessare debent de cetero omnia festa preter festa foriet collegii 1 et Iouis, si tamen in illa septimana non fuerit aliudfestum, et preter quatuor dies in carnispriuio. Scholaresque admanendum inducantur sub pena computacionis illorum dierumin duplicem defectum temporis exerciciorum. Poterunt tamenconuentores tempore vindemiarum pro aliquibus diebus licentiampetere ab vniuersitate.

De magistro presidente.

Item magister presessurus per biduum aut triduum prius i nbursa disputet cum suis respondentibus sua sophismata antepresidenciam, sub pena YII /J. Super (pio se denunciare in visi-tatione bursarum sit astrictus.

Item volumus quod omnia illa equaliter obseruentur in am-babus bursis ita quod sine scitu et consensu superintendentiumomuium ambarum viarum nichil in predictis in vna bursa mu-tetur, nisi in alia idem fiat.

De statu s c o 1 a r i u m.

Item volumus et statuimus, ut statum scolares concernentemConuentores observent penam exigendo. Quod si non fecerintipsi eandem soluere teneantur.

De negligentiis signandis.

Item volumus quod magistri signent quociens negliguntexercicia sua, cum hic sunt et presentes in loco, vt postea inter-rogati bona fide dicere valeant numerum negligentiarum et proqualibet negligentia commissa soluant 2 ß.

1 s. S. 257.

Urkunden der U. Tübingen,

27