Druckschrift 
Urkunden zur Geschichte der Universität Tübingen aus den Jahren 1476 bis 1550
Entstehung
Seite
410
Einzelbild herunterladen
 

410

Bursas.

mentum, nisi substituendo talem vicerectorem, cum bursam exirevoluerit.

Item famulus clauiger jurare debet in assumptionesua, quod fideliter claudere et aperire velit, nulli claues com-mittere sine licentia veri vel vicerectoris atque post clausionemde nocte et apertionem de mane eidem indelate claues presentare.

Item famulus juratus quocienscunque aliquem emittere vultmagistrum eonuentorem a llectore burse claues petat, qui Rectorfamulum interrogare debet, quem emittere velit, sub pena uniussolidi tociens quociens omiserit soluendi.

Item statuimus, ut nullus alius a prodictis scilicet Rectoreet vicerectore claues similes clauibus burse habeat procuret velutatur per juramentum.

De silentio in mensa.

Item tam conuentores quam magistri ceteri mensam in bursahabentes congruum debent habere silentium in mensa, eteorum exemplo etiam scolares similiter inducantur , teneaturqueRector burse vel vicem tenens, in absentia vero illorum alii con-uentores , eosdem omnes hortari ad congruum silencium seruan-dum, hortationem non curantes denuntiare infra octo dies super-intendentibus de pena transgredientium arbitraturis, sub penaduorum solidorum h. tociens quociens omiserint. Scolares trans-gredientes juxta arbitrium suum corrigant et castigent sub penaeadem.

Item Nullus rector aut conuentor burse scienter aliquemnon immatr icu 1 at um matricule nostre vniuersitatis in bursasua ultra octo dies foueat sub pena unius floreni ren. Nec etiama b e a n i o quemquam absoluere presumat, nisi hujusmodi intitu-latio sibi certa fuerit sub pena eadem.

Item Conuentores infra triduum debent publicos lusoreset me r e t ri.cario s nec non inobedientes rebelles discolos acdiscordias et conspirationes facientes Rectori vniuersitatis denun-ciare, dummodo saltem moniti non destiterint, per juramentum,ut supra in prima promissione conuentorum, eo saluo quod sicexpulsi nichilominus censum burse, lignalia et alia secundum con-suetudinem bursarum per mutationem coucernentia, etiam pastumpro actibus scolasticis juxta ratum temporis soluere teneantur.